Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 29

<< < / > >>

Numéro4744

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1038(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche380   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurRichard, comte d'EVREUX, et  fils de Robert archevêque de Rouen

BénéficiaireAbbaye  de  JUMIEGES

Regeste

Richard, comte d'Evreux, fils de Robert archevêque de Rouen, donne à l'abbaye de Jumièges, un moulin situé à Evreux, sur le fleuve Iton.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, EGO RICARDUS, ROTBERTI ARCHIEPISCOPI FILIUS,
l.2 notum cunctis sanctȩ Dei aecclesie fidelibus presentibus atque futuris cupio fieri quod, adientes me Gemmeticensis loci venerabiles
l.3 monachi, supplici devotione petierunt, quatinus unius molendini aream in mea ditione pro meȩ animȩ remedio eis concederem.
l.4 Quod ipse, sagaci consideratione cordis archano perlustrans, atque ad extremum ultimi judicii examen perspiciens, adjucavi
l.5 eorum precibus annuere peticionemque adimplere, sciens de remuneratione bona operantium sic fore scriptum: Quȩ enim
l.6 seminaverit homo in hoc seculo, haec et metet in futuro, itemque Dominus in euvangelio: Facite, inquit, vobis amicos de mammona
l.7 iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. His denique verbis instigatus consolatoriis, pro animȩ
l.8 meae necnon Ricardi comitis atque Rotberti, filiique ejus Vuillelmi ac patris mei, scilicet Rotberti archiepiscopi, amminiculo,
l.9 in inferiori parte civitatis Ebroicȩ supra flumen quod vocatur Hyton, perhenne dedi sancto Petro in Gemmetico unius
l.10 molendini sessionem, inibique Deo famulantibus, tradidi possidendam, ut habeant, teneant et possideant
l.11 quandiu variis hic mundus volvetur successibus. Quod si quis, tartareis furiis diabolo incitante, quoquo conamine
l.12 a loco, quod absit, abstulerit, primo vindicem superni Dei iram incurrat, ac demum a coetu sanctorum sejunctus Judȩque
l.13 traditoris consortium indeptus, cum diabolo perpetuis averni incendiis tradatur urendus, nisi satisfecerit. Qui,
l.14 si desipuerit, centum solidos auri loco persolvens, a nefando nevo solvatur, alioquin his anathematis nexibus
l.15 succumbat. Et ut hȩc cuncta prelibata perpetim firma permaneant, dominicȩ crucis mea manu signo suter fir-
l.16-mavi, aliisque quampluribus roboranda tradidi.
l.17 Signum Willelmi Nortmannorum ducis. [croix] Signum Ricardi [croix] comitis Ebroice civitatis. [croix] Signum Hugonis episcopi ejusdem civitatis. [croix]
l.18 Signum Rodul[croix]fi fidelis ejusdem. Si[croix]gnum Adsonis vicecomitis. Signum Herluini [croix] Mulot. Signum [croix] Heinrici prepositi.
l.19 Acta sunt hȩc, anno ab incarnatione Domini, millesimo XXXmo VIIIvo, indictione VIta, Francorum rege Heinrico,
l.20 Rotberti regis filio, regni illius anno VIIIvo. Quo tempore, monarchiam regni Nortmannorum Vuillelmus,
l.21 Rotberti comitis filius, obtinebat.
l.22 EGO WILLELMUS, HUJUS CARTULE NOTARIUS, HORUM TESTIS EXISTENS, POSTERIS CONSCRIPTA
l.23 RELINQUO. Post hec autem, paucis transactis diebus, iterum me adeuntes monachi, petierunt ut eis unum hospitem ad molendinum
l.24 pertinentem concederem. Quibus, ipse annuens libentissime, dono hujus ligni ad hanc cartulam dependentis quod petierant
l.25 tribui.

Notes

Ce document est aujourd'hui perdu aux Archives départementales de la Seine-Maritime. Il était muni d"un fétu de paille. Citations bibliques : ligne 5-6 (Galat. 6, 8), lignes 6-7 (Luc 16, 9).

Bibliographie

VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 145-148, n° 55.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 242-244, n° 92.

BRUNTERC'H (Jean-Pierre), Archives de la France. Tome 1 : V-XIe, Paris : Fayard, 1994, t. 1, p. 414-417 (avec traduction).

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4744 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4744»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4744/. Date de mise à jour : 29/03/12.