Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 176 (cartul. vélin)
Numéro4735
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1103(fiabilité :édition)
Lieu(Angers)(lat :non identifié)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche247 mm
Hauteur à droite256 mm
Largeur en haut300 mm
Largeur en bas297 mm
AuteurMilon, juge de ROME, et évêque de Preneste
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 In presentia enim nostra, considentibus pariter Andegavensi R., Pictavensi P., Redonensi M., Belvacensi W. episcopis, congregatis
l.3 simul Majoris Monasterii Il., Sancti Florentii Gui., Burgulii Bal., Sancti Jovini Bri., Sancti Sergii Gual., Sancti Albini Gi.
l.4 abbatibus, presentibus quoque Sancti Mauricii et Sancti Bartholomei fere cunctis canonicis, motȩ sunt querimoniȩ abbatis
l.5 Majoris Monasterii in Sancti Mauricii Sanctique Bartholomei canonicos, et nichilominus canonicorum in monachos.
l.6 Cunque diutina litigatione protraherentur, nec finiri pre nimiis tumultibus permitterentur, tandem inspirante eo, qui
l.7 [pac]is et concordiȩ princeps est, his q[uer]elosis litigiis hunc concordiȩ [fi]nem tribuimus. Conquestus enim fuerat Majoris Monasterii
l.8 abbas de ecclesia Sancti Bartholomei, quam sibi tanquam in sui juris constitutam parrechia requirebat. Conquesti sunt etiam
l.9 Andegavensis episcopus, et Sancti Mauricii canonici de ecclesiis Camiliacensibus Sanctȩ Mariȩ, et Sancti Egidii, et ecclesia Sancti Quintini
l.10 et de omnibus quȩ apud castrum Calunnam monachi possidebant. Igitur definitum ita concordia utriusque partis est, ut abbas
l.11 a Sancti Bartholomei ecclesiȩ querela desineret, ita dumtaxat, ut baptisterium et sepultura relinqueretur ecclesiȩ monachorum
l.12 nec canonici vel burgenses suos vel aliquem in ecclesia sua sepelire presumerent, sed capellani canonicorum burgenses suos
l.13 mortuos usque monachorum ecclesiam precederent, deinde sepeliendos eorum capellanis relinquerent, ac XV solidos pro censu
l.14 annuo in Pascha per annos singulos monachis canonici persolverent. Deinde simul est constitutum, ut episcopi et canonicorum
l.15 Sancti Mauricii in monachos querimoniȩ, scilicet de Sanctȩ Mariȩ, et Sancti [Egid]ii Camiliaci ecclesiis, et ecclesia Sancti Quintini,
l.16 de monachorum etiam possessione apud Calunnam, pace perpetua sopirentur, querimonia quoque abbatis de Sancti Bartholomei
l.17 ecclesia, sicut supra jam tetigimus, perpetuo finiretur, sic tamen ut si ecclesia illa monachis danda fuerit, non nisi Majori Monasterio
l.18 prebeatur et canonici presentes et posteri, nullatenus res et justiciam monachorum presumere invadant. Si autem fecerint
l.19 vel inter se vel ante episcopum infra XV dies emendare festinent. Hȩc autem se observaturos clerici episcopo Andegavensi
l.20 promittant, et sic succedentes de cetero faciant. Hanc concordiam servantibus pax, benedictio et gloria omnipotentis
l.21 Dei tribuatur. Non custodientibus autem ira, maledictio et ignominia perpetui anathematis inferatur.
Bibliographie
HEMMER (Henri), Le rôle économique et social des prieurés angevins de Marmoutier, Thèse de l'Ecole des Chartes, 1944, t. 2, p. 289-291, n° 176.
RAMACKERS (J.), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne, Göttingen, 1956 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 35), p. 90-91, n° 27.
WEISS (Stefan), Die Urkunden der päpstlichen Legaten von Leo IX. bis Coelestin III. (1049-1198), Cologne, 1995 (Forschungen zur Kaiser- und Papstgeschichte des Mittelalters. Beiträge zu J. F. Böhmer, Regesta Imperii, 13), p. 43-44, n° 7/3.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4735 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4735»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4735/. Date de mise à jour : 29/03/12.