Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 174 (cartul. vélin)
Numéro4734
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1107(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau Non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche340 mm
Hauteur à droite350 mm
Largeur en haut164 mm
Largeur en bas179 mm
AuteurPierre II, seigneur de CHEMILLE
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 Beati Martini Majoris Monasterii, quod domnus Petrus dominus Ca-
l.3-milliaci, post nimiae tempestatis multas procellas quibus nos
l.4 hominesque nostros graviter diuque involverat, turbaverat, affli-
l.5-xerat, ipse quoque turbatus, tandem resipiscens, inseque reversus, tandem
l.6 quieti, tandem serenitati, tandem tranquillitati, ex nimietate fluctu-
l.7-um quibus quatiebatur, redditus, reddidit nobis cum quodam venti-
l.8-labro apud Sanctum PETRUM, ecclesiam Sancti Bartholomei seu Leonardi, quam
l.9 violenter in jure parrechiȩ nostrȩ Sancti PETRI, ȩdificari fecerat, pro cujus
l.10 calomnia, praefata tempestas ab eo nobis nostrisque ingruerat. Addidit
l.11 huic dono quasi cujusdam supplementi loco, quasi pro illata nobis
l.12 injuria satisfaciendo, ecclesiam Sancti Stephani, quȩ ipsa quoque in parrȩchia
l.13 Sancti PETRI sita est, ejusque menbrum atque suffraganea esse debet, utpote
l.14 filia matri, menbrumque suo capiti, capella ecclesiȩ matrici. Dedit
l.15 ergo ut dictum est dominus Petrus seu reddidit Sancto PETRO ejusque monachis praedi-
l.16-ctas ecclesias pro anima sua, pro anima uxoris suȩ Milesendis, et parentum suorum,
l.17 concedens monachis ut jus suum de praedictis ecclesiis quȩrant, nullum am-
l.18-plius ab eo impedimentum inde pro quȩrenda justicia injuste passuri.
l.19 Audientibus hȩc vel videntibus de monachis, Bernardo Pontio priore Majoris
l.20 Monasterii, Radulfo priore cellȩ Camilliacensis, Rivallonio sacrista Majoris
l.21 Monasterii, Petro monacho. De laicis, Gaufrido filio Arraldi, Rainaldo si-
l.22-nescaldo, Morino de Malevrario, Pagano praeposito monachorum.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4734 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4734»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4734/. Date de mise à jour : 29/03/12.