Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 A61

<< < / > >>

Numéro4674

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1082(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Hauteur à droite395   mm

Largeur en haut317   mm

Largeur en bas315   mm

AuteurHildinus  de  Chemillé, prieuré de Marmoutier

BénéficiaireSigebrand II, seigneur  de  CHEMILLE

Regeste

Protestation émise par le prieur Hildinus, auprès de Sigebrand seigneur (de Chemillé) qui s'était emparé avec violence du blé conservé dans le faubourg du prieuré de Saint-Pierre. Après n'en avoir rendu qu'une partie, il demande du vin au prieur qui lui en accorde quatre muids moyennant renonciation à toute coutume sur ledit bourg.

Texte

l.1 Omnibus successoribus nostris tam presentibus quam futuris notum volumus fieri quod donnus Sigebrandus missis
l.2 hominibus suis ad suburbium Sancti Petri partem annonarum, quȩ ibi continebatur, fractis domibus
l.3 ad suum castrum portare fecit nos vero videntes hoc malum. Ego Hildinus qui loci illius videbar
l.4 esse prepositus, cum aliquantis nostris fratribus ad eum perreximus, clamantes hoc iniquae agi quia
l.5 ex quo donnus Petrus sancto Martino memoratum locum dedit, tanta malitia ibi non fuit perpetrata
l.6 ille autem hȩc audiens tam judicio Dei perterritus quam nostro clamore evictus aliquantulum redidit,
l.7 totum aliud retinuit. Post hoc factum transmisit ad nos uxorem suam cum aliquis primatibus, non
l.8 sicut prius, sed caritative et cum humilitate ut ei vinum daremus. Nos autem ejus deprecationem
l.9 recipientes IIIIor vini modios ei dedimus ea videlice ratione et tenore ut ex illa die in reli-
l.10-quum nec ipse, nec aliquis successor ejus, ullam consuetudinem in predito burgio Sancti Petri requirat
l.11 nec hominibus qui in eo morantur injuste auferat. Ipse autem et uxor ejus hoc annuentes, litteras has
l.12 propria manus firmavit et super altare sancti Petri posuit. Nomina testium qui hȩc viderunt
l.13 et audierunt, subter annotata sunt.
l.14 Ipse donnus Segebrandus primus auctorizavit per hoc crucis signum. Post eum donnus [colonne1] Hildinus, Guarnerius, Aymericus, Rogerius, Letardus, Sigaudus, Godo, [colonne2] Walterius archipresbiter, Petrus presbiter, Guillelmus frater Segebrandi, Albericus frater ejus, Symon frater ejus, Petrus, Oricus Rufus, Ascellinus frater ejus, Gosfridus Crassus, Robelinus de Monte Johannis, Fotmundus, Dacbertus, Ermenardus, Petrus siniscalcus, Adelelmus, Lisiernus vicarius, Guido cocus, [colonne3] [croix] Arnulfus, Albertus, Martinus, Raginaldus, Tericus clericus, Ernaldus cocus.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4674 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4674»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4674/. Date de mise à jour : 29/03/12.