Lille, AD Nord, 1 H 35 n° 392
Numéro466
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1112(fiabilité :édition)
LieuCambrai(lat :in Sanct? Mari? capitulo)
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche421 mm
Hauteur à droite427 mm
Largeur en haut285 mm
Largeur en bas281 mm
AuteurErlebaldus, prévôt de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Agnoscant igitur filii qui nascentur suisque narrent posteribus, qualiter sancta Aquicinen-
l.3-sis ȩcclesia, cambas duas teneat, unam in Cameracensi foro juxta fabricas, alteram vero huic
l.4 proximam, in vico eodem, qui vocatur Calceia. Quarum una, de fundo terrȩ, et legitima est
l.5 possessione canonicorum beatissimȩ Mariȩ virginis, sed alteram pari tenore constat esse
l.6 canonicorum sanctȩ Crucis. Has ergo duas prȩdictȩ Aquicinensi ȩcclesiȩ donavit legitime
l.7 dominus Erleboldus utrorumque canonicorum prepositus, ipsis eisdem canonicis communiter annu-
l.8-entibus. Cujus rei conditio talis est. Prelibata ecclesia Aquicinensis, per singulos annos, quatuordecim solidos
l.9 terminis impositis sanctȩ Mariȩ tribuet canonicis, quatuor in festivitate sancti Remigii, quinque in natali dominico,
l.10 quinque in pascha Domini. Similiter dabit tredecim solidos fratribus ȩcclesiȩ sanctȩ Crucis, quinque in festivitate Omnium
l.11 Sanctorum, quatuor in Purificatione sanctȩ Mariȩ, et quatuor in diebus rogationum. Hȩc itaque conventio
l.12 presenti sancita est cyrographo, consignata sanctȩ Mariȩ sigillo, roborata tam laicorum quam clericorum testimo-
l.13-nio. Signum archidiaconorum Johannis, Anselli. Signum personarum, Erleboldi prepositi, Erleboldi decani, Werinboldi
l.14 scolastici, Rotberti cantoris. Signum canonicorum Balduini, Haduini, Alboldi, Radulfi, Oilardi, Hugonis, Mascelini,
l.15 Herevuardi. Signum canonicorum sanctȩ Crucis, Balduini, Mascelini Albrici, Engelfridi, Anselli. Signum ministrorum, Walteri Toni-
l.16-trui, Isaac, Hugonis, Alardi. Signum scabinorum Erleboldi, Roberti, Wenieri, Aldieri. Signum Hugonis castellani, et Roberti et Johannis casatorum.
l.17 ACTUM EST HOC IN SANCTȨ MARIȨ CAPITULO ANNO PRESULATUS DOMNI ODONIS OCTAVO.
l.18 [sceau].
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 206.
GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 131-132, n° 35.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°466 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°466»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte466/. Date de mise à jour : 29/03/12.