Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 726
Numéro4621
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1079(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseCahors
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche110 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurBernard II, comte de BESALU
BénéficiaireAbbaye de MOISSAC
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 meorum atque remedio animarum patris mei et matris meȩ, in melius ordinare disposui. Hoc igitur salubri consilio accepto, auctoritate meorum hominum dono sub legali descripto omnipotenti Deo sanctisque ejus apostolis, Petro et Paulo, loco Cluniaco atque
l.3 abbati venerando, domno Hugoni, et omnibus ejus successoribus, quamdiu locus Cluniacus in ordine perstiterit, eleccionem et dominacionem sancti Petri Campirotundi, in Gerundensi territorio, atque monasterii sancte Marie quod dicitur Arulas, in Elenensi confinio, simulque
l.4 monasterii sancti Paulli Vallose, in Narbonensi pago, ut teneant et ordinent predicta monasteria secundum regulam sancti Benedicti in perpetuum. Ut autem hec mea cessio stabilis permaneret, abbatiam sancte Marie de Arulis ab illis quis in fevum
l.5 adquisierant redemi, scilicet a Gifredo, Narbonensi archiepiscopo, centum uncias auri et in vita sua dimisi ei de ipso honore capellaniam in ecclesia sancti Petri de Albaniano atque omnes fevos militum, quos in Bisildunensi confinio Sancta Maria habebat,
l.6 absque fevo Bernardi Adalberti et Wiellelmi Segarii. Similiter etiam abbatiam sancti Pauli et Petro, vicecomite Fenolensium, quam in fevo adquisierat, redemi centum uncias auri et, dum vixerit, dimisi ei de ipsa honore sancti Pauli villam quae
l.7 dicitur Mauri. Insuper omnes malas consuetudines, botaticos, albergas atque traginas et omnes torturas, quas ego actenus vel omnes antecessores mei in ipsis honoribus predictorum monasteriorum requirere videbamur, funditus
l.8 dimitto. Istam siquidem meam donationem, sicut jam dixi, ita jure perpetuo tenendum esse volo et si quis eam, quod absit, violare temptaverit, sub judicio Romani pontificis examinandum esse relinquo. Factum est autem hujus mee cessionis
l.9 in manibus karissimi mei consobrini domni Hunaldi, abbatis Moysiacensis, anno dominice Incarnacionis Mo LXXo VIIIIo, era Ma Ca Xa VIa, Gregorio papa VII pontificatum Rome tenente, Philipo rege Francorum
l.10 regnante. Testium vocabula qui hoc affirmaverunt subtus sunt scripta. Ego Bernardus comes affirmo ac propriis manibus consigno ita: [croix] S. Ponc Bliger. S. [croix] Adalbert Jocbert. S. Arnald Gairald. S. Gauzbert.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4621 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4621»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4621/. Date de mise à jour : 29/03/12.