Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 722
Numéro4619
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/11/1073(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMacon
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche145 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurLes moines, Roger, abbé de LEZAT, et alii
BénéficiaireHugues, abbé de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 principi Petro ab eodem Atone Benedicti contraditum, cum succedentibus adversitatibus pene etiam ad ultimam secularitatis que bonorum locorum des-
l.3-tructionis indicium maxime esse solet profunditatem devenisset nos ejusdem loci monachi juncti nobilibus terre viris, comiti
l.4 videlicet Rogerio, necnon et Raimundo, Willelmi insuper et Berengario de Alta Ripa, et Bernardo de Marca Fava in quibus
l.5 una nobiscum abbatis constabat electio, venerabilem virum Hugonem cluniacensem videlicet abbatem adivimus et ut supramemorato ceno-
l.6-bio sua ordinatione et consilio qualiter ad Dei iterum servitium restauraretur subvenire rogavimus. Igitur ipse in primis nullo modo nostrae assen-
l.7-tiens peticioni, nequaquam se de causa ista intromissurum asseruit nisi ei electionem seu ordinationem abbatis ita traderemus quatenus
l.8 per succedentia tempora ipse atque ejus in perpetuum successores quamdiu Cluniacensis locus i[..e.g.on.] Ugone monastica jugeret jamdictum monas-
l.9-terium Lasatense sine alicujus justa impeditionis querela ordinare debuissent. Hoc [...s]e facere dicebat, ne et ipse in vacuum
l.10 laborare videretur et semel recuperatus locus iterum ad Peiora laberetur. Quapropter nos ejus de loci monachi necnon et clarissimi viri supe-
l.11-rius scripti comes scilicet Rogerius, et ceteri ad quos abbatis electio seu monasterii ordinatio pertinere videtur damus et concedimus eidem
l.12 reverentissimo viro et sepe memorando domno HUGONI abbati, ejusque in perpetuum successoribus omnibus quamdiu Cluniacensis
l.13 locus religionem monasticam secutus fuerit, electionem seu ordinationem abbatis monasterii L[e]satensis, ut ordinent et provideant ip-
l.14-sum locum secundum regulam sancti Benedicti ad laudem et honorem domini nostri Jhesu Christi, qui non et semper regnat et vivit, et in omnibus secularis. Hanc
l.15 autem donationem nostram sicut optamus ita et rogamus, ut isdem domnus abbas cluniacensis auctoritate apostolica confirmare et roborare
l.16 faciat quatenus a modo et deinceps nullus haec temerario ausu audeat infringere. Quod si quisquam presumserit iram omnipoten-
l.17-tis Dei incurrat, et quod temptaverit non eveniat, insuper perpetuo anathemati nisi resipuerit subjaceat, atque suam in par-
l.18-te sinistra cum reprobis portionem accipiat. Facta est autem haec carta die IIIII post festivitatem omnium sanctorum, anno incarnationis
l.19 dominice MLXXIII, indictione XI, presidente domno Hugone abbate Cluniacense et domino Hunaldo abbate Moisiacense necne
l.20 et Auxiense episcopo, Willelmus sedem vero apostolicam domno papa Gregorio VII tenente, regnante Philippo Francorum rege. Insuper
l.21 domino nostro Jhesu Christo, cujus est honor et imperium per omnia secula seculorum, amen. Signum Rogerii comitis. Signum Raimundi.
l.22 Signum Berengerii. Signum BERNARDI.
Bibliographie
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 276-278, n° 84.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°4619 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4619»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4619/. Date de mise à jour : 29/03/12.