Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 725
Numéro4606
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1078(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographieen bas
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurBernard II, comte de BESALU
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 comes Bisildunensis, videns quedam monasteria quȩ michi succedebant ex propinquitate antecessorum et parentum
l.3 meorum a monastico ordine et regulari vita penitus deviasse, pro remissione peccatorum meorum atque remedio animarum
l.4 patris mei et matris meȩ, in melius ordinare disposui. Hoc igitur salubri consilio accepto, auctoritate meorum
l.5 hominum dono sub legali descripto omnipotenti Deo sanctisque ejus apostolis, PETRO ET PAULO, loco Cluniaco atque abbati ve-
l.6-nerando, domno Hugoni, et omnibus ejus successoribus, quamdiu locus Cluniacus in ordine perstiterit, electionem et dominationem monasterii
l.7 sancti Petri Campirotundi, in Gerundensi territorio, atque monasterii sanctȩ Mariȩ quod dicitur Arulas, in Elenensi confinio, simulque monasterii sancti Pauli Vallosȩ, in Narbonensi pago, ut teneant et ordinent
l.8 predicta monasteria secundum regulam sancti Benedicti in perpetuum. Ut autem haec mea cessio stabilis permaneret, abbatiam sancte Mariȩ de Arulis ab illis quis
l.9 in fevum adquisierant redemi, scilicet a Gifredo, Narbonensi arciepiscopo, C uncias auri et ab Arnaldo Arnardi C uncias auri et in vita sua di-
l.10-misi ei de ipso honore capellaniam in ȩclesia sancti Petri de Albaniano atque omnes fevos militum, quos in Bisildunensi confinio Sancta Maria habebat,
l.11 absque fevo Bernardi Adalberti et Wilelmi Segarii. Similiter etiam abbatiam sancti Pauli et Petro, vicecomite Fenolensium, quam in fevo acquisierat, redemi
l.12 C uncias auri et, dum vixerit, dimisi ei de ipso honore sancti Pauli villam quae dicitur Mauri. Insuper omnes malas consuetudines, botaticos, albergas atque
l.13 traginas et omnes torturas, quas ego actenus vel omnes antecessores mei in ipsis honoribus predictorum monasteriorum requirere videbamur, funditus dimit-
l.14-to. Istam siquidem meam donationem, sicut jam dixi, ita jure perpetuo tenendam esse volo et si quis eam, quod absit, violare temptaverit, sub judicio Romani
l.15 pontificis examinandum esse relinquo. Factum est autem hujus meȩ cessionis testamentum in manibus karissimi mei consobrini domni Hunaldi, abbatis Moy-
l.16-siacensis, anno dominice Incarnationis Mo LXXo VIIIo, era Ma Ca Xa VIa, Gregorio VII papa pontificatum Romȩ tenente, Philippo rege Fran-
l.17-corum regnante. Testium vocabula qui hoc affirmaverunt subtus sunt scripta. Ego Bernardus comes affirmo ac propriis manibus consigno ita:
l.18 [croix] S. Ponc Bliger. S. [croix] Adalberc Jocber. S. [croix] Arnal Geral. S. [croix] Jocbert Pere. [croix] CHRISTUS PAX AETERNA.
Bibliographie
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 333-336, n° 101.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4606 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4606»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4606/. Date de mise à jour : 29/03/12.