Châlons-en-Champagne, AD Marne, 13 H 50 n° 1
Numéro4576
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1105(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographieà gauche
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche540 mm
Hauteur à droite517 mm
Largeur en bas275 mm
AuteurBaudri, évêque de NOYON - TOURNAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-THIERRY de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dei gratia Noviomensium episcopus, universis sanctȩ religionis cultoribus ȩternȩ beatitudi-
l.3-nis gloriam quam promisit Deus se diligentibus. Quia divina, fratres, gratia per misericordiam
l.4 suam me ad sacerdotalem provexit ordinem, dignum est ut sanctorum patrum
l.5 sequens exempla quod fideles quilibet pro sanctȩ matris ȩcclesiȩ libertate, seu multiplicati-
l.6-one devote postulaverint diligenter attendam, et in quantum possum orationem
l.7 eorum exaudiam. Pastoralis quidem est officii servorum Dei precibus adquies-
l.8-cere et quod ad religiosum propositum monstratur pertinere, absque
l.9 dilatione Deo auctore complere. Hac vero compunctus intentione, dignum
l.10 duxi domni RADULFI abbatis Sancti Theoderici, monachorumque ipsius peticioni condes-
l.11-cendere, et quod a me petierunt, eis eorumque monasterio quod in Remensi terri-
l.12-torio situm, atque in honore beati Bartholomei apostoli fundatum est, concedere. Consili-
l.13-o igitur, et assensu Gerardi archidiaconi nostri, ceterisque clericis nostris qui in presen-
l.14-ti pagina subscripti sunt assentientibus, concessi eis eorumque successoribus, Sanc-
l.15-ti scilicet Theoderici monachis altare de villa Atheias nuncupata, quod longo jam tempore
l.16 sub personatu tenuerant, cum appendenti capella de Montibus, concessi etiam eisdem
l.17 altare de Emma, quod sub eodem personatu similiter tenuerant, ea videlicet ratione
l.18 ut omnia hec absque personatu sub perpetua libertate teneant, salvo tamen sinodali jure
l.19 et justicia, salvo et censu XIII solidis et VI denariis quos ipsȩ ȩcclesiȩ, unoquoque
l.20 anno, in festivitate sancti Remigii solent solvere. Presbiteri vero ab abbate vel ab ejus
l.21 monacho in eisdem locis constituti quotienscumque alter alteri successerit, ab episcopo
l.22 seu ab archidiacono curam animarum suscipiant, sicque predicti fratres altaria ip-
l.23-sa ab omni alia exactione libera, cum omnibus eisdem pertinentibus perpetuo teneant
l.24 et possideant, nostrique transitus anniversariam commemorationem faciant. Quod ut
l.25 nostris seu futuris in temporibus ratum et inviolatum maneat, consilio et assensu cle-
l.26-ricorum nostrorum confirmavi, et episcopali signo insignitum corroboravi.
l.27 Signum domni B[aldrici], episcopi. Signum Roscelini, decani. Signum Gerardi, archidiaconi. Signum Rorigonis, prepositi.
l.28 Signum Petri, cantoris. Signum Fulcheri, scolastici. Signum Anselli, custodis. Signum Arnulfi, sacerdotis. Signum In-
l.29-gelranni, sacerdotis. Signum Landrici. Signum Arnulfi. Signum Radulfi. Signum Berneri. Signum GUIDONIS, cancellarii.
l.30 Actum anno incarnati Verbi MoCoVo, indictione XIII, regnante rege Ph[ilippo],
l.31 episcopante domno B[aldrico]. PRIVILEGIUM SANCTI THEODERICI REMENSIS [croix].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4576 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4576»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4576/. Date de mise à jour : 29/03/12.