Troyes, AD Aube, 20 H 5 n° 1
Numéro4572
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date18/12/1108(fiabilité :édition)
LieuTroyes(lat :Trecis... in ecclesia Sancti Petri)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche375 mm
Largeur en bas475 mm
AuteurThibaud, seigneur de DAMPIERRE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 non timebit ab auditione mala, scilicet in die extremi judicii reprobis cunctis reservata. Cujus versiculi sententiam
l.3 attendens et si non specie, tamen opere Teobaldus, castelli Domni Petri dominus, ecclesiam Sancti Petri quam terreno jure possederat
l.4 illic, donavit monachis Sancti Martini Majoris Monasterii, et quoniam ipsius ȩcclesiȩ cura ad episcopalem ȩcclesiam, ut dignum est, spectat
l.5 inter monachos et dominum ac venerabilem episcopum Philipum facta est diffinitio ista, scilicet capellanus a monachis electus et ȩcclesiȩ
l.6 impositus de officio suo tantum obediens erit pontifici, de terreno autem beneficio vel exactione subjectus per omnia monachis.
l.7 Si vero, quod absit, inter se dissenserint et monachi eum juxta quidem causa de ȩcclesia ejecerint, si se utique pregravatum senserit jam au-
l.8-dientiam episcopi adire licebit, in cujus judicio omnis utrorumque controversia discussa atque terminata erit. Factum est autem et con-
l.9-firmatum Trecis, XV kalendas januarii, in ecclesia Sancti Petri, residente predicto venerando episcopo Philippo in concilio suo, astante venerando collegio abbatum monachorum clericorum, sicut in plenaria sinodo.
l.10 Tempore Philippi Francorum regna tenentis, dum Philippus erat Trecensis episcopus urbis, Elisabeth uxor domni Theobaldi de Domno
l.11 Petro et Wido filius eorum monachis Sancti Martinis Majoris Monasterii pro anima predicti Teobaldi furnum quem habebant in eodem
l.12 castro dederunt. Quod donum ita devote firmaverunt ut nec Elisabeth, nec filii vel filiȩ ejus immo nullus alium furnum
l.13 faceret vel haberet nisi monachum tantum. Unde factum est ut monachi sex fortissimos boves quos domnus Teobaldus moriens
l.14 eis dederat dominȩ Elisabeth reddiderunt. Quod videntes audierunt ex parte monachorum : Willelmus prior de Ramerudo,
l.15 Herbertus prior de Domno Petro, Hugo monacus, Teodoricus, Gisbertus. Ex parte Elisabeth : Franco, Odricus frater ejus, Guitbertus, Garnerius puer,
l.16 Gotbertus, Dot de Capa, Garnerius de Meiso et filius ejus Stephanus, Hernulphus prepositus, filii Geroini, Teobaldus, Warinus, Warnerius, Paganus, Teoinus
l.17 pretor, Teoinus sutor, Martinus portarius, Bernardus Cocus, Paganus de Calciata, Radulfus Erenburgis filius, Landricus, Bernardus.
Bibliographie
LUSSE (Jackie), Marmoutier et Cluny en Champagne : XI-XIIe siècles, in Etudes champenoises, 2 (1976), p. 27-44, p. 44, n° 3.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4572 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4572»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4572/. Date de mise à jour : 29/03/12.