Limoges, AD Haute-Vienne, 6 H 8

<< < / > >>

Numéro4569

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date29/12/851(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :in monasterio Sancti Dionisii)

DiocèseLimoges

RégionLimousin

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche591   mm

Hauteur à droite595   mm

Largeur en haut553   mm

Largeur en bas563   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SOLIGNAC

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, accorde la protection royale et la liberté d'élection abbatiale au monastère de Solignac.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM SERVORUM DEI UTILITATIBUS PROVIDEMUS ET IN QUIBUSCUMQUE NECESSE HABUERINT SECUNDUM ECCLESIASTICAM
l.2 auctoritatem auxilii manum porrigimus, regiae celsitudinis opere frequentamus ac per hoc facilius nos aeternae beatitudinis gloriam adepturos omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris,
l.3 atque futuris, quia, divina inspiratione regni a Deo nobis commissi curam cum fidelibus nostris exercentes, inter cetera incidimus in causa monasterii sub honore sancti Petri apostolorum principis quod dicitur Sollemniacus fundati et ex multis retro-
l.4-actis temporibus ordine monastico exculti. Unde et ratum fore judicantes, statuimus illud, auctoritatem domni et genitoris nostri augusti Hludowici et predecessorum ejus regum Francorum imitantes, ejusdem ordinis cultu perpetua religione haberi.
l.5 Quapropter ad admonitionem venerandi pontificis Stodili, cujus dioceseos idem locus esse cognoscitur, atque ad petitionem servorum Dei in eodem loco laudabiliter ei servientium, idem ipsum monasterium religioso viro Silvio
l.6 secundum institutionem gloriosissimi patris Benedicti gubernandum atque ordinandum abbatis officio commisimus et commendamus. Unde etiam auctoritatis nostrae
l.7 sepedictum monasterium cum omnibus sibi juste regaliterque rebus pertinentibus sub nostrae tuitionis mundeburdo et defensionis munimine suscepisse ac retinere cunctis notum esse volumus, videlicet ut nostris et futuris temporibus,
l.8 veluti presignatum est, secundum regulam sancti Benedicti, abbatis proprii rationabili dispositione monastico ordine habeatur et excolatur nullique liceat aliquando alterius regiminis agendum illud aliquo modo committerre, sed perennis
l.9 temporibus premissa religione regularis ordinis sub gubernatione abbatis disponatur atque ordinetur. Permittimus etiam ut nulla dona nullaeque paratae vel aliqua exactio exinde requiratur, sed pro
l.10 statu totius regni et nostra in Christo sublimatione libentissime exorare queant. Si enim noster adventus aut successorum nostrorum regum illic contigerit causa orationis evenire, non pro debita seu consuetudinaria
l.11 redibitione, sed pro benedictione tantum sanctae communionis eu[g]logiae, prout possibilitas sese contulerit, secundum oportunitatis qualitatem offerantur. Quandocumque vero superna vocatione ejusdem sacri
l.12 loci abbas migraverit, monachi ex eodem loco secundum [canonic] am et regularem inprevaricabilem auctoritatem, Domino dispensante, licentiam habeant juxta nostrum assensum et successorum nostrorum ex sese
l.13 eligendi abbatem, nullusque conetur cujuslibet compendii aut necessitatis gratia hanc nostram constitutionem movere aut in aliud preterquam firmamus jus invertere aut retorquere, sed, Christo propitio,
l.14 ejusdem plerumque dictis loci monachi et abbatem habentes et monasticum ordinem excolentes sine cujuspiam impedimento divinam misericordiam pro nobis et omnis populi christiani salute continuis precibus per omnia
l.15 tempora implorent. Et ut haec sublimitatis nostrae auctoritas meliorem semper in Dei nomine obtineat vigorem, manu nostra eam subter firmavimus et anulo nostro sigillari jussimus.
l.16 SIGNUM Monogramma KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.17 [chrisme] Bartolomeus notarius ad vicem Hludowici recognovi et s. Signum recognitionis.
l.18 Data IIII kl. januarias, inditione XV, anno XII, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in monasterio Sancti Dionisii. In Dei nomine fel[iciter. Amen].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 519, n° 107.

LECLER (A.), Chronique du monastère de Saint-Pierre de Solignac, in Bulletin de la Société archéologique et historique du Limousin, 43 (1895), p. 179, p. 640.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 372-377, n° 142.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 35 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4569 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4569»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4569/. Date de mise à jour : 29/03/12.