Orléans, AD Loiret, H 167

<< < / > >>

Numéro4565

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1089(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche334   mm

Hauteur à droite342   mm

Largeur en haut228   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurArnoul III, évêque d'ORLEANS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 In Christi nomine, ego Arnulfus, Dei gratia sancte Aurelianensis ecclesiȩ episcopus. Notum fieri volo cunctis tam
l.2 presentibus quam futuris ecclesiȩ Dei fidelibus quia tres fratres incolȩ istius civitatis, Gauffredus videlicet
l.3 noster canonicus et Thescelinus atque Seguinus nostram adierunt presentiam suppliciter exorantes quatinus
l.4 partes ecclesiȩ Sarcutis, quas de beneficio nostro per largitionem Burchardi atque Frederici Rufi ex here-
l.5-ditate antecessorum in suo dominio tenebant, beato Martino Majoris Monasterio in perpetuum habere
l.6 concederem. Quorum peticionibus ex una parte considerans quicquid est in mundo nisi quod Deo dature perire,
l.7 ex altera vero parte audiens supradictam ȩcclesiam negligentia laicorum in quorum manibus fuerat pene ad ni-
l.8-chilum redactam esse, et quod unus fratrum isd est Thescelinus sub monachili ordine disposuerat ibidem Deo
l.9 militare, pro anima mea seu antecessorum meorum voluntate et assensu prefatorum Burchardi et Fre-
l.10-derici libentissime concessi, atque sub presentia archidiaconorum nostrorum quorum signa vel nomina
l.11 subnotantur, ut donum illud ratum et inviolabile permaneret monachis Sancti Martini, salvis tamen
l.12 consuetudinibus nostrȩ ȩcclesiȩ hanc cartulam propria manu subter firmavi. Signum [croix] Arnulfi
l.13 episcopi. S. Johannis subdecani et archidiaconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Hugonis fratris eorumdem
l.14 et archidiaconi. Postea vero pene VIItem labentibus annis hoc beneficium beato Martino ut supra diximus colla-
l.15-tum infirmatum est calumniante Dainberto et uxore ejus filia Gaulterii de Sancto Sigismundo unde
l.16 placitavimus coram domno Herveo de Firmitate Auranni, ad quem hereditas Burchardi jure pervenerat,
l.17 sed illis nullam rationabilem causam invenientibus quommodo possent recuperare vel habere quod beato
l.18 Martino collatum fuerat absolutum et quietum dimiserunt, domnus Herveus scilicet ea ratione ut in privi-
l.19-legio benefactorum beati Martini scriberetur, et particeps esset orationum monachorum ipsius loci in
l.20 perpetuum. Dainbertus vero et uxor ejus Hersendis, cognomine Comitissima, cum filiabus suis juvenculis acci-
l.21-pientes de nostro XXti quinque solidos omnino dimiserunt. Herveus vero supradictȩ Hersendis germanus bonȩ
l.22 indolis clericus sine aliquo precio omnino dimisit, et voluntarius. Hujus adquietacionis et dimissionis sunt
l.23 testes, ex parte domni Hervei, Guarinus, filius Malberti, Richerius Baderannus, Hugo de Vico
l.24 novo, Herveus regis cellararius, Hildegarius Hatonis fiius. De familia sua, Hildegarius Buffo
l.25 Martinus. Apud Lauriacum ex parte Dainberti et uxoris ejus et filiarum ejus, ubi dimissio facta
l.26 est, ex parte eorum, testes sunt, Engelbaldus frater Dainberti, Engelbaldus de Moisi, Herbertus
l.27 et Radulfus et Gilo, filii Burchardi. Ex parte monachorum coram domno Herveo, Guntardus
l.28 de Carmeto, Symon Putidȩ Fidei, Bardulfus de Caciaco. Apud Lauriacum, ex parte
l.29 monachorum, coram Dainberto et uxore ejus, sunt testes predictus Guntardus et filius ejus Warnerius
l.30 et Josbertus Pesantus, Adam de Scrutis, Droco sororius Adam, Herbaldus famulus monachorum.
l.31 Preterea Dainbertus et uxor ejus concesserunt monachis, ut quartam partem ȩcclesiȩ quam non habe-
l.32-bant, et aliquomodo possent habere, quietam ab eis, et sine aliquo precio, in perpetuum possiderent.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4565 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4565»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4565/. Date de mise à jour : 29/03/12.