Rouen, AD Seine-Maritime, 55 H cart. 1

<< < / > >>

Numéro4559

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche750   mm

Hauteur à droite745   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas497   mm

AuteurGotselinus et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AMAND  de  ROUEN

Regeste

Pancarte de l'abbaye de Saint-Amand de Rouen.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET INDIVIDUE TRINITATIS. POSTQUAM divina apostolorum in omnem terram diffusa, gratia Spiritus Sancti cooperante, plures ad christianȩ fidei sacramentum, relictis simulacrorum superstitionibus, convocavit, protinus nonnulli sese cum
l.2 facultatibus suis dominicis subdidere preceptis, plurimi vero omnia quȩ habere videbantur distrahentes precium afferebant et sicut divina testantur eloquia ante pedes apostolorum illud ponebant, post hȩc autem dividebatur
l.3 prout cuique opus erat. Sic sic fidelium facultatibus cȩpit locus divinis cultibus idoneus per mundi climata construi ad invocandum admirabile nomen omnipotentis Dei. Quorum sacra vestigia ego videlicet Gotselinus servorum
l.4 Dei servus, et uxor mea scilicet Emmelina, cupientes imitari, sanctarum scripturarum quoque ortamentis edocti, pro remedio animarum nostrarum et absolutione propinquorum nostrorum, ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ et Sancti Amandi ejusque sanctimo-
l.5-nialibus ibidem Domino famulantibus, res proprietatis nostrȩ concedimus, et de propria potestate in donum ejus transponimus, ea scilicet conditione ut sanctimoniales tam futurȩ quam presentes pro nobis Deum exorent quatinus
l.6 misericors Deus veniam peccatorum nostrorum nobis tribuat, et ad suam perducat gloriam. Hȩ sunt itaque res quas damus: in foro Rotomagensi, unam aream, deinde unum molendinum in Rainelmivilla. Post hȩc unum concedimus
l.7 cellarium juxta pontem Sequanȩ positum in loco qui dicitur Poteria; prata quoque que sunt apud Ceville Sancte Mariȩ et sancto Amando tribuimus. Preterea terram cultam, cum silva quȩ est juxta vallem Hercenbaldi, et in monte
l.8 qui dicitur Cocerel, V agros; pari ratione concedimus etiam supradicto monasterio illam silvam quȩ habetur inter aquas scilicet Guarennam et sedam cum terra culta quȩ pertinet ad illam. Cum supradictis etiam totum dominium quod hac-
l.9-tenus tenuimus in Maneholtvilla lȩtanter predictis sanctis concedimus cum ȩcclesia et molendino, et quicquid habuimus in Montvilla preter ȩcclesiam et in Esletis et in Frechenis et in Cardonvilla. Tandem supradictis sanctis con-
l.10-cedimus villam quȩ Spinetum vocatur cum his quȩ pertinent ad illam videlicet cum terra unius carrucȩ et cum theloneo. Hȩc sunt quȩ de rebus humilitatis nostrȩ ego et sponsa mea Emmelina in stipendia famularum
l.11 Dei, pro redemptione animarum nostrarum, sancto Amando concessimus, simulque terram vineȩ nostrȩ que vocatur Poceron, juxta Rotomagum in caritate Dei concessimus. Quod autem superest, videlicet
l.12 terram et silvam de Malalneit quam comes in suo dominio tenebat, hanc ipse per placitum meum donavit Sancto Amando et hoc donum suum per Rodulfum camerarium super sanctum altare beati patris nostri Amandi poni fecit.
l.13 Cujus rei gratia in servicium senioris nostri comitis datȩ sunt XXX librȩ denariorum quas mulieres quȩ ad conversionem venerant de suis proprietatibus ad locum istum contulerant, sed et abbas
l.14 Nicholaus pro instantibus de his denariis X libras habuit. Ego quoque Emma, dudum conjunx christianissimi viri scilicet Osberni ac memorandi, fidelium dictis atque exemplis ammonita
l.15 et instructa pro remedio animarum nostrarum et propinquorum amicorum quoque nostrorum, de beneficiis quȩ gratuita pietate contulit nobis Deus, ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ et Sancti Amandi partem concedo, annuente
l.16 domino videlicet Willelmo Normannorum duce et fratre meo, Hugone Baiocensium episcopo, et filiis meis Willelmo et Osberno ad opus sanctimonialium ibidem famulantium, eo scilicet tenore, quatinus pro
l.17 animarum nostrarum absolutione Dei clementiam implorent, ut nos ab omnibus peccatorum nexibus absolutos omnipotens Deus perducere dignetur ad gaudia fine carentia. Nomina autem donorum hȩc sunt: in
l.18 comitatu Rotomagensi medietatem villȩ quȩ dicitur Fraisnes, et medietatem ȩcclesiȩ ejusdem villȩ, cum omnibus quȩ ad eam pertinent. Preter hoc concedimus illud mansum quod mihi concessit frater meus videlicet Hugo
l.19 episcopus; pari ratione donamus duo molendina, unum apud villam quȩ apellatur Periers, alterum apud villam quȩ vulgariter Lumpetaing noncupatur. Item tribuimus XII acros pratorum apud villam quȩ
l.20 vocatur IIII Molendina. Sed et extra muros civitatis XVI acras de terra arabili. Willelmus quoque Osberni filius, sua matre concedente, dedit terram de Aba villa Sanctȩ Mariȩ ȩcclesiȩ et Sancti Amandi, quam
l.21 tenebat, scilicet maridace Maheldis uxoris Radulfi Hachet, et dotem Havisȩ conjugis Radulfi de Evrart Maisnil, et unum hospitem. Testes Gofredus de Magna villa, qui super altare sancti
l.22 Amandi, ex parte Willelmi Osberni filii, donum posuit, et Hachenon et Hunfridus de Osberni Maisnil, Radulfus de Parfunt Valle et Willelmus Levaslet de Toca villa, Ricardusque de Boivilla
l.23 et Alvered Coiren beatissimi Amandi. Adhuc etiam dedit terram Turstini de Adelolvilla, et in Rotomago domos quattuor panificorum. [croix] Concedentis Willelmi comitis et Normannorum
l.24 ducis, [croix] Willelmi filii Osberni. IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. PAX OMNIBUS ISTA LECTURIS PRESENTIBUS ET FUTURIS.
l.25 Omne quod est aut Deus aut creatura est, sed Creatoris dignitas, omnem sensum excedens et intelligentiam, sempiternȩ beata in sua permanet magnificentia, creaturȩ vero modus trifariam, subdivisus ad hoc nitens diri-
l.26-gitur, ut nutui non refregetur Creatoris et legibus, quibus qui diligentius obsecundaverit lucis inaccessibilis rimator vicinius merebitur adscisci. Quod ego Hugo Baiocassinȩ urbis Dei gratia episcopus sollicitȩ perpendens, et inhianti animo concupiscens, ut in civitate Domini
l.27 virtutum in monte sancto ejus merear fieri gloriȩ sanctorum consors, divinȩ voci qua dicitur: Verumtamen date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, humiliter obtemperans, hereditatis terrenȩ ipsum nostri honoris largytorem fieri ratum duco consortem, proinde terram quam vulgo
l.28 dicunt Bothas cum appenditiis suis videlicet ȩcclesiam et Bothȩ Buculum et terram de Serlosvilla, et terram de Torratoribus, et terram Rogerii Malpaisnace, et terram Goscelini Belatita, Christo et sanctȩ ejus Genitrici atque sancto Amando ob salutem animȩ meȩ largytor,
l.29 in loco urbis Rotomagensi de nomine ejusdem Sancti Amandi nuncupato ad victum ancilarum Dei ibidem congregatarum quibus preest [abbatissa] Emma, et spiritu et carne [soror mea], quam largitionem litteris ad futurorum notitiam mandare
l.30 decrevimus, et nostrȩ auctoritatis signo contra perfidorum violentias roborare statuimus, ubi et anathematis dampnatione omnes hujus cartulȩ prevaricatores ȩternaliter nisi resipuerint ferimus et a Christi sanctorumque ejus consortio sequestramus.
l.31 Hujus itaque privilegii testes et adstipulatores sunt hi: Hugo Pincerna, Anfridus Alabarba, Godeboldus telonarius, Willelmus Cornola, Grentelinus filius Radulfi. [croix] Willelmi comitis et Normannorum ducis. [croix] Hugonis
l.32 episcopi. [croix] Malgerii archiepiscopi. Balduinus filius comitis Gisleberti dedit decimam de Moles Sancto Amando pro matre sua. Hujus rei testes sunt hi, scilicet Ricardus frater suus, et Hugo Pincerna. Ricardus del Belfou dedit sancto
l.33 Amando ȩcclesiam de Almanvilla et omnem decimam quȩ ad eam pertinet et unum feudum laici quod Anschitillus pater tenet, pro filiabus suis. Willelmus de Clivilla dedit Sancto Amando quartam partem de Pulceid pro filia sua. Robertus autem
l.34 frater ejus alteram quartam partem cum ȩcclesia ipsius villȩ et quȩ pertinent ad ȩcclesiam. Harum donationem signum [croix] Willelmi comitis et Normannorum ducis. Hunfridus de Bochum dedit decimam propriȩ carrucȩ suȩ et unum ortum
l.35 predicto sancto pro se et III mulieribus suis. Cujus rei testes, Renaldus camerarius, Willelmus clericus et Robertus frater ejus de Belfou, Restoldus presbiter de Beuron. [croix] W. comitis et Normannorum ducis. Cum prescriptis benefitiis, illud etiam
l.36 in hoc privilegio annotatur donum, quod Rogerius filius Hugonis episcopi Constanciȩ urbis ȩcclesiȩ gloriosȩ Virginis Mariȩ, et beati Amandi Christi antistis quȩ est infra muros urbis Rotomagi concessit, quando filiam suam videlicet Emmam
l.37 Christi obsequio mancipavit. In comitatu Taloii, hoc mansum quod vulgo vocatur Herburmaisnil, predictus Rogerius dedit cum uno molendino, in eodem comitatu terram quȩ dicitur de La Mara prefatȩ ȩcclesiȩ tribuit, quam nunc tenet Walchelinus, preter hȩc, terram quam
l.38 nunc Turoldus presbiter, et frater ejus Turchitillus tenent cum his quȩ pertinere videntur ad illam donat Rogerius. In hoc dono habetur una piscatoria quȩ de censu XV solvit solidos monachis Sancti Dionisi unoquoque anno. In hoc etiam privilegio anno-
l.39-tantur tres acrȩ terrȩ quas Osbernus Gauai sanctȩ Mariȩ et beato attribuit Amando, quando filiam suam monialem consecravit Domino. Hoc autem Stigandus dapifer dominus Osberni concessit, ut et ipse beneficiorum loci particeps efficeretur. Hujus rei sunt testes, Robertus filius
l.40 Hungeri, et Rannulfus Monetarius et Osbernus filius ejus. [croix] Willelmi Normannorum comitis. [croix] Rogerii puellȩ patris. [croix] Roberti scriptoris. Signum Ansfridi. Gulbertus tribuit in monacharum sancti Amandi presidio possessiones
l.41 quas in Lanbertivilla et in Sedana ex alodio suȩ conjugis, quando effecta est monacha, videlicet tres ȩcclesias, et homines liberos rusticosque et duo molendina, terras, aquas et nemora. [croix] Willelmi comitis et Normannorum ducis
l.42 [croix] Nicholai de Bascavilla. Testes hujus rei sunt isti, Seufredus capellanus et Wigerus homo Nicholai, Radulfus Crispinus, Torstinus filius Wigrini, et Walcherus Malpasnacȩ. Signum Gisleberti presbiteri.
l.43 Anno V regni Willelmi regis Anglorum et Normannorum ducis, concessit ipse Sancto Amando de omnibus rebus quas in Rotomago habent sanctimoniales, ita per omnia liberas consuetudines sicut Sanctus Audoenus habet suas res.
l.44 Preterea concessit sancto Amando III viros panificos ab omni servitio suo quietos et liberos et moltam suam, sed et moltam similiter omnium civium Sancti Amandi et teloneum et exitum. Signum [croix] ipsius regis; hujus rei testes sunt
l.45 Hugo Pincerna, Willelmus filius Osberni, et Stigandus dapifer, et Radulfus de Montpincon, ex parte Sancti Amandi, Robertus de Botes, et Turstinus filius Wilgeri, Walcherus. Ego Geroldus, miles Christi, pro salute animȩ meȩ et parentum meorum, concedo sanctimonialibus Sancti Amandi ȩcclesiam de Rolmari, et omnem decimam. Dono etiam quinque agros terrȩ. De equabus igitur et
l.47 vaccis, de porcis quoque ac de ovibus, decimam ejusdem villȩ concedo sanctimonialibus. Preterea IIIIor hospites in Gunnovilla tribuo. De IIIIor molendinis quorum duo habeo in villa que dicitur Duim,
l.48 et II in altera quȩ dicitur Barentin, decimam sanctȩ Mariȩ et sancto Amando concedo. Cum supradictis donis de teloneo quod habeo apud Archas decimam tribuo. De mercato simul quod habeo apud
l.49 Duim decimam dono. Hujus rei sunt testes Michahel, episcopus Abrincensis, Alannus rufus, Rogerus de Montegomerico, Radulfus filius Herluini, Hugo Broc. Pro istis rebus concesserunt sanctimoniales Heroldo
l.50 et Emme uxori sue que jacebat in cimiterio predicte ecclesie et antecessoribus suis participes fieri omnium benefitiorum ejusdem ecclesiȩ, attestantibus his Osberno de novo foro, Waltero sacerdote, Roberto de Botes
l.51 Drogo de Peissei, [croix] Geroldi, [croix] Willelmi filii ejus, [croix] Willelmi, regis Anglorum, [croix] Mathildis, reginȩ, [croix] Roberti filii Geroldi. Ego Johannes sanctȩ romanȩ ȩcclesiȩ apostolicus, hoc privilegium propria manu
l.52 affirmo signo crucis [croix] dominicȩ. Si quis injuste hoc destruere voluerit, dampnatus et excommunicatus, atque maledictus pereat cum Juda traditore, cum Herode et Anna atque Caipha, et cum his omnibus qui in inferno
l.53 deputati sunt. Fiat, fiat, fiat. Iohannes, archipresul dedit sancto Amando in ejus dedicatione III acras pratorum. Ego Willelmus Anglorum rex concedo quod Mauritius Londoniensis episcopus dat Sancto
l.54 Amando de Rotomago decimas quas habuit in forestis de Halieriomonte et de Alwit, tam in essarz quam, in denariis, et decimam denariorum de barbato Fluvio, et decimam de Sancto Iacobo, et jubeo
l.55 jubeo et affirmo ut Sanctus Amandus hȩc omnia bene habeat, sicut Mauritius episcopus melius habuit. Teste Willelmo, filio regis, et Roberto comite Moritoniensi, et Eudone dapifero, et Roberto dispensatore.
l.56 Signum [croix] Willelmi Anglorum regis. [croix] Willelmi filii regis. [croix] Roberti comitis de Moretum. [croix] Eudonis dapiferi. [croix] Roberti dispensatoris. Rogerius de Petravilla. Frodmundus similiter. Amandus de Botas. Gosfredus de Osulvilla. Gislebertus de Varenna. Rainaldus, Robertus filius Willelmi. Rogerius filius Nicholai.
l.57 Signum [croix] Hugonis comitis de Cestre. Signum [croix] Willelmi archiepiscopi. Signum [croix] Gisleberti de Aquila. Signum [croix] Gualteri, filii Ricardi.
l.58 Ego Mathildis, regina, annuente Willelmo Anglorum rege, concedo Sancto Amando de dotario meo in Maintrud terram unius carrucȩ et III
l.59 ortos in eadem villa et unum ospitem Alpeidis et campartem de culturis meis propriis de Maintrud et de Bures et de Hulmoid. Hujus rei testes sunt Hugo Pincerna, Radulfus de
l.60 Mont Pincon, Seifridus de Valle, Turstinus filius Wigrin. Signum [croix] Willelmi regis. Signum [croix] Mathildis regine.
l.61 Ego Willelmus rex Anglorum concedo Sancto Amando et sanctimonialibus mercatum unum in Sedana, unaquaque ebdomada, die dominica. Hujus rei testes sunt Mauritius, cancellarius
l.62, Ivo Tailge bosc, Eudo dapifer, Rainoldus, frater abbatisse. Willelmus, nobilis comes Warenne, et uxor ejus Helisabeth Sancto AMANDO ad luminare ȩcclesie, pro redentione animarum suarum XXti solidos
l.63 unoquoque anno de teloneo Belencunbrie donant. Hujus rei testes sunt Rotbertus filius Stephani et Rainaldus frater abbatissȩ et Odo Cocus et Gislebertus et Rotbertus capellani, et Eustachius, ejusdem comitis
l.64 dapifer [croix]. H. rex Anglorum, vicecomiti de Valle Rodolii, salutem. precipio quod moniales de Sancto Amando ita bene et plenarie habeant liberationem de elemosina mea Rodolii, sicut unquam
l.65 aliquis antecessor illarum eam melius habuit. Et hoc habeant a die illa qua Iohannes Rubi, presbiter, antecessor earum, fuit mortuus in antea. Testibus Radulfo, archiepiscopo Cantuariensi et Rannulfo cancellario. Apud Rothomagum.

Bibliographie

LE CACHEUX (Marie-Josèphe), Histoire de l'abbaye de Saint-Amand de Rouen des origines à la fin du XVIe siècle, Caen, 1937, n° 2, p. 243-253.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°4559 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4559»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4559/. Date de mise à jour : 17/11/14.