Paris, BNF, coll. de Touraine t. 31 fol. 58
Numéro4556
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche260 mm
Hauteur à droite275 mm
Largeur en bas335 mm
AuteurRobert, évêque de QUIMPER
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 voluptates, quȩ diligenti studio licet periculos agimus, bonis operibus et elemosinis posse redimi, juxta illud: Date elemosinam et omnia mun-
l.3-da vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum et Honora Dominum de tua substantia assensu et consilio
l.4 totius capituli mei, Majoris Monasterii monachis, quandam curtem meam insulam videlicet Sancti Tutuarni episcopi, necnon et propriam domum meam
l.5 quȩ britannica lingua Hamoth vocatur cum omnibus redditibus et appendiciis suis in perpetuum libere et quiete possidendam dare
l.6 decrevi. Anno igitur ab incarnatione Domini millesimo centesimo XVIII, indictione XI, ut quod mente conceperam opere adimplerem Majus
l.7 Monasterium expetii et donum de his omnibus in manu donni Willelmi, abbates, omni vidente ejus capitulo, posui. Hȩc autem sunt quȩ ipsis monachis,
l.8 concedente nostro unanimiter clero, necnon Conano, Britannorum duce, cunctisque baronibus Cornugallie, ob anime meȩ antecessorumque sive
l.9 successorum meorum salutem, dedit et in perpetuum habere concessi: aecclesiam videlicet Sancti Tutuarni com omnibus redditibus et appenditiis suis ut
l.10 supradictum est et Hamoth et duas partes decimȩ plebis Sancti Ergadi quȩ illa lingua dicitur Plodergat et tertiam partem sepulture ipsius
l.11 parrȩchiȩ, terciamque partem oblationis Parasceveri diei videlicet dominice passionis et prime misse natalis Domini, duas etiam partes decime Sancti
l.12 Tuocci, duasque partes decimȩ Sancti Tuiani et duas partes sacerdotii ejusdem capelle, duas insuper partes decime Treflac, similiter etiam duas
l.13 partes decime de Villa Cham et villa Chodoem et Lanfiat Landuguan. Tribus autem evolutis annis addidi duas partes decime de Tref-
l.14-dujan et oblationis ipsius ȩcclesiȩ tempore donni Algomari monachi in cujus manu donum inibi pluribus videntibus posui. Quod ut ratum in perpe-
l.15-tuum haberetur presentes litteras nostro sigillo munivi, et nomina canonicorum hoc donum Majoris Monasterii monachis concedentium subscribere
l.16 censimus: Galterius, Morguethn, Robertus, Milo, Rannolfus, Judicalis, Daniel, Petrus, Guffred, Madion et frater ejus Salo-
l.17-mon canonici, hujus rei testes, Aldroenus et Guethenocus, Sancti Martini monachi, Josue et Hilispou, Jedecael, Dungual, Halanus, qui
l.18 cartam hujus donationis et concessionis scripsit, Guarinus Derguethen et alii multi.
l.19 Ego autem, Robertus, Chorisopitensis episcopus, hac presenti [cartula si]gillata subscribi jussi ut si quid supra-
l.20-dictorum donorum ad jus episcopale pertinentium, ratio[ne] probabili plus inveniri potuerit me in perpetuum
l.21 concessisse, si quid etiam in eodem episcopatu adquirere monachi potuerint, episcopali aucto-
l.22-ritate concessi et in perpetuum observari precepi. Hujus rei testes sunt Israel archidiaconnus, Christianus
l.23 heremita, Herveus clericus, Kenmarhoc clericus, Budhoreth. De monachis Gaufredus Nanne-
l.24-tensis, Garnerius notarius, Donoaldus Brito.
l.25 Actum ab incarnatione Domini MCXXVI. Signum Roberti episcopi [croix]
l.26 Signum Israbel archidiaconi [croix].
l.27 [sceau].
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4556 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4556»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4556/. Date de mise à jour : 29/03/12.