Orléans, AD Loiret, Portef. n° 23
Numéro4547
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1036(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseLe Mans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche412 mm
Largeur en haut595 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurSuavis, chevalier de LA MOTTE-ACHARD
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MESMIN de MICY
Regeste
Texte
l.2 sua indicibili verissimaque sapientia, verbo videlicet proprio super mel et favum dulcissimo, cunctam mundialem composuerit facturam, miro tamen atque secretiore sui cordis archano, quem eidem preficeret facture, per
l.3 iddem sibi scilicet verbum coaequale, ad sui imaginem mire imaginavit hominem, sacrique in omnibus coaeterni neumatis in tali spiramine vivificavit eundem. Quem subdola venenosi fraude serpentis ab antiquo retentum
l.4 hoste, benignissima summi proles jam domini dicti, Jhesus Christus reformator misericordissimus, nobiscum extra solitum humanatus, propria redemit morte, sibique ad serviendum in presenti, jejuniis, elemosinis, ceterisve bonis
l.5 erudivit. Constat enim vite hujus unicuique incertus ȩxitus, et cuncta que in mundo possidentur, ad occasum celeri cursu tendere videntur. Unde ego Suavis miles haec mente pertractans vigili, peccatorumque veniam
l.6 a Domino cupiens promereri, quendam locum meo tempore constructum a genitore meo piissimo jam defuncto Achardo, necnon genitrice mea piissima adhuc superstite Helvisa, sub honore videlicet sancti precursoris Jhesu
l.7 Christi domini atque omnium redemptoris Baptisteque Johannis, venerandorum deinde sanctorum reliquiis plurimorum nobiliter insignitum, juxta castellum quod jure hereditario dono senioris mei Gervasii teneo, licentia et
l.8 permissione ejusdem, cum consensu et unanimi voluntate jamdicte matris meȩ Helvise, fratrumque meorum, Harduini, Hugonis, Rainaldi, Rotdulfi, ac sororum mearum, Hildegardis, Hiseline, Adelae, Agnetis, Helvise,
l.9 omnipotentis Dei amore cujus ut absque ulla ambiguitate credimus munere sumus, movemur, vivimusque, perpetualiter ipsum locum, et quicquid ad eundem pertinet vel pertinere videbitur, videlicet decaniam, vicariam
l.10 furti, raptus et sanguinis, omnes insuper omnimodis totius loci reditus et consuetudines, cum ecclesia et quicquid ad eandem pertinet ecclesiam vel pertinere videbitur, totam videlicet decimam totius parrochie Sancti Johannis, et sepul-
l.11-turam, et primitias, spontaneaque dona que ei dabuntur, in terris cultis et incultis, cum silvis, et pratis, et aquis, ad ipsam pertinentibus, omnesque redibitiones quas hactenus in proprios usus tenuimus, omni tempore ab hodierna die
l.12 ac deinceps totum ex integro de jure meo in potestatem et dominium congregationis monasterii Mitiacensis possidendum trado, sub nomine preciosissimi Christi prothomartiris Stephani atque eximii ejusdem domini nostri confessoris Maximini.
l.13 Similiter dominus meus Gervasius que ibidem proprium tenebat, concessit cuncta. Et ut isdem locus a nobis amplificetur bonis in omnibus, utque ab omnium incursione consuetudinum permaneat omnimodis tutus, quo inibi degentes
l.14 Deoque servientes, ac pro nobis monachi Domini clementiam exorantes, vivant quietius, et Christo famulatum reddant castissimum liberius, hortati etiam in hoc tam ego quam dominus meus Gervasius atque ammoniti, a supradicte inclite congregationis
l.15 patre venerando, capitis canitie dealbato, Fulchone nominato, adivimus in cunctis egregium antistitem Cenomannensem Avisgaldum, comitemque nobilissimum itidem Cenomannensem Herbertum, multimoda id prece deposcentes, quo ipse a Deo
l.16 pontifex constitutus, altaris aecclesie longe superius nominate sinodales ex toto consuetudines sancti jam nominati prothomartyris, necnon et egregii Christi simili modo recitati confessoris, monachorum contioni, ob sue remedium anime libens tribueret,
l.17 nomenque tanti piissimi confessoris loco vicarii haberetur perenniter. Vir quoque illustris prefulgens in seculo divitiis comes, ut quia in sui potestate comiticii isdem videbatur locus fore, tale commertium a Christo profuturum et ipse annueret. Nequaquam apud eos ulla
l.18 rei hujus fuit difficultas, quin citius que petebantur opere efficaci complerentur cuncta. Clericorum namque suprafatus sacerdos advocata nobili contione, parique voto atque omni mentis desiderio jamdictus comes reverendus laicorum maxima ex parte suorum
l.19 convocata nobilium multitudine, me cum domino meo adsistente Gervasio, fratribusque ipsius, Avisgaldo, Willelmo, Rotberto, cum ceteris residentibus, atque in hac nobis re pro posse juvantibus, quod petebamus isdem vir nobilissimus sepe recitatus comes
l.20 Herbertus, voce cunctis intimavit clarissima antistitis jussu. Provisore igitur omnium piissimo annuente rerum domino, tam presul quam clerus, comes etiam ac laicorum populus istius modi donationem voce dixerunt consona justissimam. Talium itaque
l.21 tantorumque fretus actoritate virorum, prefato abbati, sibique commisse congregationi predicte sanctissime, uti superius dixi domini mei sepenominati voluntate, consensu, adjutorio, matris quoque meȩ, fratrum sororumve mearum unanimi devotione,
l.22 predictum taliter munitum perpetualiter locum trado habendum. Denique monachi sui in hoc compotes voti, reciproci vice beneficii, quendam meum nomine David capellanum secum tenuerunt, monachumque fecerunt. Persolvent etiam Deo devotissimi
l.23 jamdicti monachi regi regum domino, tam pro beatissimo presule Avisgaldo, et ejus suscessoribus episcopis, quam pro nobilissimo meo domino Gervasio, ac fratribus, nepotibusve, sed et pro nobis nominatim sepissime replicatis, quandiu nostra pulverea presens nemini
l.24 fixa quia cunctis labilis vita rexerit menbra, daviticum unum psalmum: Inclina Domine nominatum. Et hunc leti per septenas repetentes: Cavent horas, missam quoque in conventu matutinalem in unaquaque ebdomada unam, ac in ceteris
l.25 matutinalibus missis tres spetiales dicent orationes, scilicet non solum jamdicti episcopi obitus anniversarium, verum etiam cunctorum sibi succedentium, hancque firmiter cartulam sua roborante actoritate episcoporum, domini itidem mei simili modo
l.26 Gervasii, sive fratrum, ac nepotum, necnon et mei, matrisque meȩ, fratrum necne ac sororum, veluti pro se fatiunt alternatim, fatient et pro nobis, quoties evenerit annuatim. Ut ergo inviolabilem hoc scriptum teneat firmiter rigorem, sub Trinitatis sancte
l.27 atque individue unitatis nomine, trinam inferius unifice crucis impressimus figuram, episcopus scilicet frequentissime replicatus Avisgaldus nomine, seniorve meus Gervasius, simul et ego hujus rei dator. Postque omnia ita rite peracta, singulorum
l.28 collibuit hic conscribi testium nomina, quatinus hujus rei datores, actorizatores, corroboratores, sive adjutores, supradictorum meritis sanctorum mereamur pariter in tremendi die judicii illam dulcissimam, placabilem, mitissimamque audire
l.29 domini invitacionem ita suis clamantem: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quod enim in minoribus meis fecistis, michi fecistis. Hec testium nomina, firmitatis causa hic notata. [colonne1] S. Girardi cantoris. S. Raherii clerici. S. Frotgerii clerici Sancti Martini. [colonne2] S. Willelmi fratris Gervasii. S. Rotberti fratris ejus. S. Avisgaldi fratris ejus. [colonne3] S. Arduini fratris Suavi. S. Hugonis fratris ejus. S. Rainaudi fratris ejus. [colonne4] [croix] [croix] [croix] Signa Avisgaldi, Gervasii, Suavi. S. Rotdulfi fratris ejus. [colonne5] S. Herberti comitis. S. Droconi Brittonis. [colonne6] S. Berengerii. S. Suavi de Castello. S. Guascelini. S. Girberti. S. Guillelmi. S. Buchardi. S. Guidonis. S. Salomonis. S. Huberti. S. Herberti filii ejus. S. Odilonis. S. Haimonis. S. Hilduini.
l.30 S. Vualcherii. S. Odonis. S. Herfridi. S. Mauricii.
Bibliographie
VALLEE (Eugène), Cartulaire de Château-du-Loir, Le Mans, 1905 (Archives historiques du Maine, 6), p. 3, n° 6.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4547 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4547»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4547/. Date de mise à jour : 29/03/12.