Orléans, AD Loiret, H 187
Numéro4543
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1088(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche253 mm
Hauteur à droite255 mm
Largeur en haut331 mm
Largeur en bas337 mm
AuteurHildegarius de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2-tino Majoris Monasterii et ejusdem loci monachis tam pro sua anima quam pro amore filii sui Hildegarii monachi nostri
l.3 duos vinearum arpennos et quarterium unum delegavit, et duas domos in capite earum vinearum sitas, una quarum
l.4 comtinet in se torcular ad extorquendum vinum, et VII dolia, altera vero larga satis et idonea ad nutrien-
l.5-dum et comservandum ea omnia que ad colligendum vinum sunt necessaria. In fine vero supradictarum vinearum,
l.6 [contiguus] herbarum ortus habetur, qui fere dimidium arpennum telluris occupat, quem quociens vult ortholanus
l.7 circumfluit competenter aquȩ ductus. Hec autem tali comditione fuerunt donata, ut dum adviveret
l.8 soror domni Hildegarii, nomine Frodelina, solummodo in vita teneret, et monacho qui Carnoto habitat sub
l.9 memoriali donatione unoquoque anno unum modium vini ex debito, tempore vindemiarum redderet, et
l.10 quando vitam finiret, vineȩ domus, torcular cum VII doliis, ortus herbarum absque ulla inquietudine
l.11 calumnie beato Martino remanerent ita quite ac solute ut numquam supradicte sororis heres nisi bea-
l.12-tus Martinus Majoris Monasterii hereditaret. Hoc autem donum factum fuit, quando Carnotenses
l.13 canonici supradictum Hildegarium infirmitate qua hanc erumnosam vitam reliquit, visitaverunt.
l.14 Testibus istis, Aiverto monacho, Fulcherio canonico, Ricardo canonico, Guauscelino canonico,
l.15 Odone burgense, Lanfredo, Godefredo fratre ejus, Guillelmo famulo, Grandino famulo, Rotroco
l.16 famulo, Alberico famulo. Actum est autem hoc anno dominicȩ incarnationis millesimo et LXXX
l.17 VIII, XI indictione, XXV epacta, cumcurrente VI, tempore domni Bernardi abbatis.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4543 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4543»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4543/. Date de mise à jour : 29/03/12.