Orléans, AD Loiret, H 186
Numéro4542
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche317 mm
Hauteur à droite323 mm
Largeur en haut320 mm
Largeur en bas316 mm
AuteurGauzelin Normannus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Uncbaldus quidam de Virsonio, vir genere nobilis, in pago Carnotensi hereditario ex jure possederit alodia. Quȩ
l.3 inter coetera sua, tribus suis filiis invicem ȩqualiter dividenda jam in extremis positus dereliquit. His tribus fratribus soror ex eodem patre
l.4 quȩdam erat. Quam quidam nobilis Gauscelinus scilicet Normannus in uxorem accipiens, sicut ipsam, ita et res quas habebat quȩque erant
l.5 in suam redegit potestatem. Inter quas, et quartam alodiorum partem, quorum pater moriens quod prȩterieram filiam suam cum fratribus constituerat
l.6 heredem. Sed ille quod solet vulgo dici quasi particionis ignarus, totum pervadere non dubitavit. Supradictorum vero fratrum duo, Uncbaldus vide-
l.7-licet et Rodbertus, non simul quidem, sed major natu sequens juniorem, seculi pompis renunciantes ad monasteria convolarunt, Gausfredo
l.8 fratre tertio solo honorem possidente paternum. Qui postmodum divinitus inspiratus, ejusdem vitȩ subeundȩ desiderio accenditur, et illi e seculi
l.9 fluctibus emergenti, nostrum hoc monasterium portus occurrit tutissimus. Hic de rebus suis in loco cui sese dicarat domino mancipandum,
l.10 sollemnem cogitans facere donationem, memoratorum alodiorum fratribus suis auctorizantibus Uncbaldo, et Rotberto, qui jam ut diximus
l.11 monachicam subierant vitam, et filiis et filiabus ac nepotibus eorum, et suis, nobis monachis scilicet jamdicti sancti, perpetuo tenendam attri-
l.12-buit possessionem. Quem domnus abbas Albertus quadam vice de hac re conveniens, et quid Gauscelinus excepta parte quȩ ei ex uxore
l.13 ejus contigerat, reliquis in partibus sȩpe dictorum alodiorum quid juris vindicabat diligenter sciscitans, cognito nichil aliud esse quam
l.14 tyrannicȩ cupiditatis pervasionem, prȩcepit ei ut ad eum pergens, precibus seu munerum oblatione, ad hoc invitaret ut ipsius domni scilicet
l.15 Gausfredi, suorumque fratrum religiosiorem in nos liberalitatem, ille quoque partis suȩ donatione, seu venditione, et reliquarum dimissione,
l.16 subsequi non differret. Cujus praeceptioni obtemperans, ivit, rogavit, precium obtulit, et postremo, XVcim denariorum libris illius de supra-
l.17-dicta terra auctoramentum, et ut ab hominibus suis Durando scilicet comite, et Rotroco, quibus eam in fevum dederat dimitti faceret, ipsis etiam
l.18 volentibus obtinuit. Ad hoc videndum testes placuit acciri, et huic quoque noticiȩ subscribi. Deinde ut res personarum eminentiorum
l.19 auribus intimata testatior haberetur, occasione inventa cujusdam expeditionis comitum Normanniam proficiscentium, Gausfredi
l.20 videlicet Andecavensium, et Guillelmi Pictavensium, perrexit illuc domnus Gausfredus cum aliquibus nostrorum fratrum, et a Gauscelino cujus jam
l.21 sȩpe meminimus qui ibidem forte aderat, eandem alodiorum dimissionem quam apud castrum suum non multis ad videndum admissis fecerat,
l.22 coram comitibus et primatibus eorum facere ne gravaretur, facillime impetrarunt. Prioris testes dimissionis, hii sunt: [colonne1] Gausfredus filius Gauscelini Normanni, Gausfredus prepositus, Adam Normannus filius Gausfredi prepositi, Gausfredus filius Guidonis Calvi, Frameerius senescalcus, [colonne2] Frumentinus Grossinus, Ulricus filius Ulrici Burdulii, Fulcherius Degladiatus, Urselinus Cabiatus, Erisus presbiter, [colonne3] Girogius de Media porta, Mascelinus de Balena villa, Hugo de Aret villa, Gualtius filiaster Guerrici, Durandus mercator, [colonne4] Hatelinus famulus domni Genzonis monachi, Archembaldus famulus Genzonis monachi, Tetbaldus famulus domni Gausfredi monachi.
l.23 Posterioris vero, hii sunt [colonne5] Gaufredus decanus Sancti Martini, [colonne6] Gausfredus de Meduana, [colonne7] Rotbertus Burgundio, Herveus de Domziaco, [colonne8] Gausfredus filius Rotberti de Riveriaco.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4542 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4542»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4542/. Date de mise à jour : 29/03/12.