Paris, AN, K 4 n° 1/1

<< < / > >>

Numéro4495

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date637(fiabilité :étude diplomatique)

LieuParis(lat :Parisius)

DiocèseDiocèse

RégionIle-de-France

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche1435   mm

Largeur en haut270   mm

Largeur en bas325   mm

AuteurErmentrude

BénéficiaireFamille d'Ermentrude, église d'ILE-DE-FRANCE, et plusieurs églises

Regeste

Testament d'Ermentrude qui fait différents legs en faveur de membres de sa famille et de plusieurs églises et monastères de Paris et des environs.

Texte

l.1 [...?...]d. quicquid [......]g[...?...
l.2 ...?...]s sacratissimus fiscus percipeat. Si vero omnia, quod in hunc testamentum inservi, in-
l.3-[tact]ta custodieris, quidquid tibi superius deligavi, in tuo jure, perenni tempore, permaneant.
l.4 [Si] quid in hunc testamentum cuicumque non depotavi, tibi, dulcissime fili, habere cupio. Similiter,
l.5 ex demandatione bonae memoriae Deor[ova]ldi, dono tibi canna argentea valente plus minus
l.6 solidos XXV et, a parte mea, dono tibi cauco argenteo valente solidos XXX et medietatem ovium, quas
l.7 [Vi]gilius adtendit cum pastore nomine Gaugiulfo. Simili modo, de Latiniaco et Balbiniac[o, ...?...
l.8 ta]m vestis quam aeramen vel utinsilia et de bovebus ex omnia medietatem, tibi dulcissim[e
l.9 fi]li, habere praecipio. Pari conditione, ex demandatione bonae memoriae Deorovaldi,
l.10 dono tibi, dulcissime fili, de portione ejus et de proprietate mea, mancipia his nominebus:
l.11 Unnegiselo, Aunemundo et filias Patricio, id est Fedane et Ausegunde [et] Agnechilde et Baccione,
l.12 cum gregim porcorum; vineae pedaturas duas, sitas in monte Maurilioni, quas Theodaharius
l.13 et Garimundus colent, vineae pedatura tertia, sita in monte Metobaure, cum vinitore Gun-
l.14-tachario; [vinea]e pedatura quarta, sita Tauriniaco, quem Imneredus colit cum vinetore Mu-
l.15-negisilo; [v]ineae p[e]datura quinta, sita in monte Vultoricino, quem Sev[i]l[a] colit cum [ipso
l.16 v]initore; haec omnia suprascribta, tibi, dulcissime fili, ex mea voluntate vel e[x
l.17 de]mandacione dive memoriae Deorovaldi, habere constitui. Vinea, sita in monte Me-
l.18-....] quem Habundancius colit, medietatem sancte eccl[esiae ...]eliense dare prae-
l.19-cipio; aliam medieta[t]em de ipsa vinea dulciss[im]o nepoti meo Bertigisilo habere jubeo. Uinea, quam Agi[...?...]
l.20 femina tenuit et vineam, quem Imnacharius col[it], d[u]lcissimae nepti meae Deorouarȩ, cum ipso Imnachario,
l.21 habere praecipio. Vinea plantas, qui sunt secus vineam Sevilani, dulcissimo nepoti meo
l.22 Berterico habere praecipio. Vinea, quem Vincimalus in monte Vultoricino colit, et puella, nomine
l.23 Sunnechilde, et ancilla, nomine Lueria, cum filio Leudino, dulcissimae norae meae Bertouarae
l.24 habere jubeo. Item dulcissimo nepoti meo Bertegisilo, ichriario argenteo et mancipia his nominebus:
l.25 Sunniulfo et sorore ejus Gibethrude et filias Anthimio et filio Theo[...]nae juniore habere cons-
l.26-tituo. Nepti meae Deorouare, scutella argentea cruciclata et mancipia his nominebus:
l.27 Tanechildem, Imnegunthem, Imnegisilum et lectaria ad lecto uno, qui melior fuerit, et puero,
l.28 nomine Gundofredo, et ancilla, nomine Thaigundem, necnon et puella, nomine Audechildem,
l.29 dari constituo. Dulcissimo nepoti meo Berterico, puero, nomine Medigisilo, habere jubeo. Baselicis
l.30 constitutis Parisius, id est: baselicae Sancti Petri, urcio argenteo, valente soledus duodece, et fibla
l.31 aurea gemmata [a]dmanto dari constituo; baselicae Domnae Mariae, gavata argentea valente
l.32 solidos duodece, et cruce aurea, valente solidos septe, dari jubeo; baselicae Domni Stefani, anolo aureo nigellato,
l.33 valente solidos quattuor, dari volo; baselicae Domni Gervasi, anolo aureo, nomen meu[m i]n se habentem scribtum, dari
l.34 prȩcipio; baselicae Sancti Sinfuriani, in qua bonae recordacionis filius meus Deorovaldus requiescit,
l.35 freno, valente solidos duodece, et caballo strato et carruca, in qua sedere consuevi, cum boves et lectaria,
l.36 cum omni stratura sua, pro devotione mea et requiem Deorovaldi, dari praecipio. Alia carruca,
l.37 cum boves vel omni stratura sua, ecclisiae vici Bonisiacinsis dari jubeo. Similiter, villarem, cui vocabulum
l.38 est Volonno, cum adjacentia sua, suprascribtae ecclisiae Bonisiacinse, pro remedium animae
l.39 meae, habere prȩcipio. Sacrosancte ecclesiae civitatis Parisiorum, missu[rio] argenteo, valente solidos
l.40 quinquaginta, dari prȩcipio. Baselicae Sancte Cruces vel Domni Vincenti, cocliaria argentea dece dari jubeo.
l.41 Lectaria par uno et vestimenti mei pareclo uno fratribus ad minsa baselicae Sancti Dionisi dari
l.42 praecipio. Alio pareclo vestimenti ad vico Bonisiaca fratribus dari constituo. Tertio pariclo
l.43 vestimenti Emilia ad vico dari jubeo. Item, pro remedium anemae meae vel ex demandacione bonae
l.44 recordationis fili mei Deorovaldi, villam, cui vocabulum est Latiniaco, sita in territuri[o]
l.45 Meldinse, cum campis, colonecis ad eadem pertinentes, cum pratis, pascuis, silvis, vel in
l.46 [o]mni jure et termino suo, quia in portione supramemorati filii mei Derovaldi obvenit, cum
l.47 omni integritate baselicae Sancti Sinfuriani, ubi saepultura habere dinuscitur, pro requiem
l.48 ejus dari praecipio. Similiter, porcario, nomine Gundilane, cum gregim porcorum, et Baudomere,
l.49 cum gregim ovium et troppo jumentorum, qui sunt ad suprascribta villa Latiniaco, supradictae
l.50 baselicae Sancti Sinfuriani habere jubeo. Goderico et Gunderico in suprascribtam villam, quem
l.51 [ba]selicae Domni Sinfuriani deligavi, ita jubeo ut laborent, unde ad ipsa baselica oblata
l.52 cotidiae ministretur. Leudulfo cum vinea, quem Sabucito colit, ad oraturio qui est in villa La-
l.53-tiniaco, unde ibidem oblata occurrat, dari volo. Baudulfus, Suinthaharius, similiter cum
l.54 boves ut laborent jubeo, unde oblata ad baselica Sancti Sinfuriani pro requiem Deorovaldi of-
l.55-feretur. Simili modo, vineae pedatura una, sita Tauriniaco et quem Pispo colit, base-
l.56-licae Domn[i G]eorgi Cala dari praecipio. Vineae pedatura una, sita in monte Buxata, quem Ju-
l.57-vinus colit, ecclisiae Bonisiacinse dari constituo. Vinea, quem Vuassio colit cum ipso Vuassione
l.58 necnon et vineam quem Sindedus in monte Ma[ure]lione colit et servo, nomine Theudo[a]ldo,
l.59 qu[i] ipsas jun[ctim] colere debeat, basel[ica]e Domni Sinfuriani de qui[b]us oblata [quotidie] minist[retu]r,
l.60 dari consti[tuo. V]ineae pedatura una, sita in monte Blixat[a], q[ue]m Leudefred[o co]lit, baselicae Sancti
l.61 Martini Ciperente dari jubeo. Libertorum meorum nomena in his testamento abnecti constitu[o]:
l.62 Medibergane, Honorio, Gundileubane, Piane, Suinthulfo, Ciuccirane, Hicchicione, Maxa uxore,
l.63 Chioberga, Sinderedo, Angilone, Leudefredo cum uxore Vuandilone, Chaideruna, Childeruna,
l.64 Thrasteberga, Theodachario, Vigilio cum uxore Sunnine, Agione cum filio suo Gardulfo, Vincimalo
l.65 cum uxore Maurella, Mellita cum filio suo juniore, Coccione cum filio suo Daigisilo, Mudilane
l.66 cum filiis suis Munegisilo et Monethrude, Acchione, Bonane, Leubosuintho, Gibulfo filio
l.67 Vigilio, Dommoruna, Childerimane, Basone, Childegiselo, Childegunthe, Chrodulfo, Asindeber-
l.68-gane, Monechilde, Aeterno, Bauderuna; hos omnes, cum omni peculiare eorum, tam areolas,
l.69 hospitiola, hortellos vel vineolas et cum id, quod in quibuslibet rebus habere videntur, liberos liberasque
l.70 esse praecipio et, quidquid exinde facere voluerint, habeant liberam potestatem. Similiter, Mum-
l.71-molane, cum omni peculiare suo, ingenuam esse praecipio; luminaria tantum in ecclisia
l.72 Bonisiaca ministrare stodeat. Vualacharium, cum omni peculiare suo et cum boves, quos baiolat,
l.73 ingenuum ea condicione esse dibeo, ut ligna tantum ad oblata faciendum ministrare pro-
l.74-curet. Gundefredo cum boves duos laborare praecipio unde cera ad baselica Domni Sinfuri-
l.75-ani conparetur. Martiniano, Theoderuna cum filio suo seniore, cum peculiare eorum, si-
l.76-cut suprascribti benemereti, ingenuos esse jubeo. Simili modo, pro remedium animae meaȩ
l.77 et ex demandatione fili mei Deorovaldi, Gygone, Septeredo cum uxore Goderuna, Theodonivia,
l.78 Baudonivia, Caranȩ, Patricio cum uxore Eusebia, Dagarico cum uxore Aurouefa, Ciuncioleno, Blidemundo
l.79 cum filia Blidechilde, Manileubo, Trasilane, Eumundo, Imneredo cum uxore Torigia, Chadulfo, Aridia,
l.80 Rocculane, Babiccione, Gunthiuera, hos omnes, cum omni peculiare, tam areolas quam hospi-
l.81-tiola, vineolas vel hortellos, cum id quod, praesenti tempore, habere videntur, ingenuus esse
l.82 constituo. Baudulfo et Suinthahario, cum boves, quos baiolant, laborare praecipio, unde
l.83 oblata ad baselica Domni Sinfuriani jugiter ministretur. Ita do, ita ligo, ita testor, ita vos
l.84 mihi, quiritis testimonium perhibetote testanti. Citeri citeraeque, proximi proximeque
l.85 ex heridis mihi estote, proculque habetote. Si que liturae vel caraxaturae in hoc test[a]-
l.86-mento meo sunt, ego feci fierique praecipi, dum mihi saepis volui recenseri. Addi
l.87 etiam constitui, si qu[i]s contra hanc t[e]stamentum venire voluerit aut voluntatem meam
l.88 in aliquo corrumpere t[e]mptaverit, a c[o]mmunione omnium sanctorum et a liminebus ecclisia[rum]
l.89 efficeatur extraneus et insuper [an]te tribunal Christi anathimatus permaneat.
l.90 Actum Parisiu[s], s[u]b die et tempore [su]prascripto.
l.91 Signum [croix] Ermineth[r]udiae, testatric[is]. [croix] Mummolus, comes, rogante et praesente
l.92 Ermenethrude, h[u]nc testamentum subscripsi. Scupilio, spatarius, rogante Erminethru[di]ae,
l.93 huic testamentum subternotavi, die et a[n]no quibus supra. Munegiselus, rogante et praesente Ermmine-
l.94-thrude, hunc testamentum testis [su]bternotavi, die et anno quibus supra. Bauducharius, defensor, subs[cripsi].
l.95 ...]b[i]us, rogatus ab [E]rmin[et]hrude, h[u]nc test[am]ent[u]m es[......]t[...]pi.

Bibliographie

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 14, p. 72-79, n° 592 (fac-similé, p. 73-79).

LAPORTE (Jean-Pierre), « Pour une nouvelle datation du testament d’Ermentrude », in Francia, t. 14 (1986), p. 574-577 (propose pour datation entre 590 et 630/645).

ATSMA (Hartmut), VEZIN (Jean), Les faux sur papyrus de l'abbaye de Saint-Denis, in KERHERVE (Jean), RIGAUDIERE (Albert) (éd.), Finances, pouvoirs et mémoire. Mélanges offerts à Jean Favier, Paris, 1999, p. 689.

BARBIER (Josiane), « Le testament d’Ermentrude, un acte de la fin du VIe siècle », in Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France, 2003, p. 130-144 (propose pour datation 567-625/637).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4495 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4495»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4495/. Date de mise à jour : 21/08/14.