Paris, AN, K 2 n° 11
Numéro4492
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date15/09/677(fiabilité :édition)
LieuMâlay(lat :Malasco)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche415 mm
Hauteur à droite420 mm
Largeur en haut250 mm
Largeur en bas297 mm
AuteurThierry III, roi des FRANCS
BénéficiaireChramlinus, archevêque d'EMBRUN
Regeste
Texte
l.2 Dum et episcopos de rigna nostra, tam de Niuster quam et de Burgundia, pro statu aeclisiae vel confirmacione pacis ad nos-
l.3-tro palacio Maslaco, villa jussemus advenire et aliqui ex ipsis, qui in infidilitate nostra fuerant inventi, per eorum can-
l.4-nonis fuirunt judecati, inter quos adfuit Chramlinus, filius Miecio quondam, qui aepiscopatum, qui aepiscopatum Aebre-
l.5-duno civitate habuit; inventum est, quod sua praesumcione vel per falsa carta seu per revellacionis audacia, sed
l.6 non per nostra ordenacione, ipsum aepiscopatum reciperat, eciam nec sicut eorum cannonis contenent ad ipsum benedicen-
l.7-dum solemneter episcopi non adfuirunt; unde Genesio, Chadune, Blidramno, Landoberctho et Ternisco, qui matropoli esse viden-
l.8-tur, vel reliqui quampluris episcopi ipsus judicantis, in nostri praesencia fuit conscissus adque de suprascripto epis-
l.9-copato aejectus. Ideo nus, unacum consilio suprascriptorum pontefecum vel procerum nostrorum, conplacuit quate-
l.10-nus, dum secundum cannonis in ipso cenodale concilium fuerat degradatus, res suas proprias pertractavemus,
l.11 pro mercidis causa, perdere non dibirit; sed quod exinde facere voluerit, unacum suprascriptus patribus nostris,
l.12 taliter praecipemus, ut hoc licenciam habiat faciendi. Et postia peticio sua fuit, ut ipsum in monasthyrio Sancti domn[i]
l.13 Dionisiae, peculiaris patruni nostri, ubi ipsi praeciosus in corpore requiescit vel ubi Chardericus, abba, prae-
l.14-esse viditur, ut sub opidiencia vel sub regolare ordene diaebus vite sui conversare dibirit. Et, dum perpetuo exsili[o]
l.15 fuerat judicatus, mesericordia muti, unacum consilio suprascriptorum pontefecum, peticionem suam vise fuimus prist[i]-
l.16-tisse. Proinde per praesente praeceptum specialiter decernemus ordenandum, ut res suas neque vos, neque junioris seu soc-
l.17-cessoris vestri, nec quislibet contradicere nec minuare nec contangere nec infiscare non praesummatis, nisi per
l.18 hanc auctoretati plinius, in Dei nomene, confirmatus liciat ei per nostro permisso, res suas, ubi et ubi voluerit, donare aut dele-
l.19-gare, vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissemam in omnebus habiat potestatem. Et, ut
l.20 hae auctorita firmior habiatur, manus nostri subscripcionebus eam supter decrivemus roborare.
l.21 [croix] in Christi nomene, Theudericus, rex, sub[scripsi]. [chrisme] Aghliberthus, recog[novit] [ruche_notes_tironiennes].
l.22 [sceau] [benevalete].
l.23 Datum medio minse september, annum V rigni nostri, Maslaco. In Dei nomene, feliciter.
Notes
Bibliographie
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 13, p. 68-70, n° 565 (fac-similé p. 70).
KÖLZER (Theo), Die Urkunden der Merowinger, Hannovre, 2001, 2 vol. (MGH. Diplomata regum Francorum e stirpe merovingica), t. 1, p. 310-312, n° 122.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4492 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4492»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4492/. Date de mise à jour : 29/03/12.