Chateauroux, AD Indre, H 754
Numéro4448
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1090(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche367 mm
Hauteur à droite385 mm
Largeur en haut496 mm
Largeur en bas503 mm
AuteurElie de SAINTE-SEVERE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quoniam, sicut scriptura dicit et verum est, quia in multis offendimus omnes, congruum satis et providum medicamen omnibus superna bonitas ordinavit, ut scilicet nullum
l.3 facinorum suorum deterret enormitas, quem ad elemosinȩ et pietatis opus emollire possit et informare karitas, ammonemur enim prophetice ut elemosinis peccate redimamus,
l.4 et ut animȩ nostrȩ per misericordiam benefacere non negligamus. Fiducia namque magna coram Deo est elemosina his qui eam exequuntur, et beati misericordes quia ipsi misericordiam
l.5 consequentur. Quod enim majus karitatis Dei beneficium quam ut corruptibilibus hujus mundi mercibus regnum comparetur celorum. Hanc ergo Domini nostri miserationem et invitatio-
l.6-nem peccatorum et bonorum promissionem audiens, ego peccator HELIAS de Sancta Severa, compunctus de peccatis meis et parentum meorum, quorum labores et jura susceperam, statui
l.7 honorare Deum ex his quȩ michi concesserat, sicut scriptum est: Honora Deum de tua substantia. Dedi itaque Deo et et beato Martino Majoris Monasterii, et monachis
l.8 ejus, ego et uxor mea Guitburga, et duo filii mei Petrus Helias et Gaufridus Helias, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum, terram illam quȩ vocatur
l.9 Alodia et casam Landraut quietam ab omni exactione, extra terram Fulcherii de Fresanges, et heredes sive casatos ejusdem terrȩ et omnes homines vel feminas, quotquot
l.10 de terra illa in aliam fugerant, si redire ad ipsam terram voluerint, et quicumque extranei in ea habitare voluerint, ipsorum supradictorum monachorum concessi dominio,
l.11 homines illos qui in terra mea sunt tantum excipiendo. Pactum autem tale cum supradictis monachis beati MARTINI constitui, ut in eadem terra ecclesiam in
l.12 honorem Beati NICHOLAI construerent. Ego vero in vita mea unoquoque anno centum solidos ad structuram ejusdem ecclesiȩ me
l.13 daturum illis promisi. Decimam quoque furnagii de furno meo dominico de SANCTA SEVERA illis concessi, a pastionem porcis eorum per omnes boscos meos.
l.14 Acta sunt hec et firmata et scripta anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo, regnante PHILIPPO rege Francorum,
l.15 presidente sedi Bituricȩ venerabili RICHARDO archiepiscopo, abbate Majoris Monasterii domno BERNARDO.
l.16 Testes sunt hi qui presentes affuerunt huic donationi anno supradicto VI idus octobris: [colonne1] Petrus, filius ejusdem Heliȩ et Gaufridus, frater ejus, Aimericus Agathons et Aimericus de Craven, Mainerius de Porta et Gaufredus Gazel; Humbaldus de la Coldra et Beraudus de Dozac; [colonne2] Durandus sacerdos et Heldinus de Garait, Girauldus presbiter de Craven et Mainerius de Chancel; Giraldus Alegra et Gaufredus de la Val et Mainerius de Balbinec; Gaufredus de Rosol et Bernardus subdiaconus et multi alii qui affuerunt.
Notes
Bibliographie
HUBERT (Eugène), Recueil historique des chartes intéressant le département de l'Indre. 1ère partie : VIe-XIe siècle, in Revue archéologique, historique et scientifique du Berry, t. 5 (1899), p. 81-272, p. 226-228, n° 51.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4448 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4448»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4448/. Date de mise à jour : 29/03/12.