Bourges, AD Cher, 13 H 36 n° 1
Numéro4429
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/11/1104(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche585 mm
Hauteur à droite575 mm
Largeur en haut243 mm
Largeur en bas245 mm
AuteurAdèle, comtesse de SANCERRE, et veuve d'Etienne
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SATUR
Regeste
Texte
l.2 vitȩ perfectio christianȩ, quorum alterum corrigit injuriam, prosequitur alterum
l.3 benignitatem. Quod ego Adila Stephani magisterio rationis edocta
l.4 simulque meorum mole perterrita delictorum, ecclesiam Sancti Satiri sublima-
l.5-re et honorare decrevi, ablata restituendo, propria largiendo, libertatem
l.6 roborando. In dedicatione igitur prefatȩ ecclesiȩ anno MoCoIIIIo, indictione XII,
l.7 epacta III, idus novembris, a Leodegario Bituricensi archiepiscopo celebrata,
l.8 consuetudinem panis Gordonici castri quȩ tamen antiquitus ejusdem
l.9 fuerat ecclesiȩ, beato Satiro ea ratione contuli, ut post mortem Roberti
l.10 cui eam dederam, in proprietatem eclesie libera rediret, eamque interim a prefata tene-
l.11-ret et recognosceret eclesia, simulque pro ea hominagium abbati faceret, debitum
l.12 servicium solveret, ablata deinceps ipsius Roberti successoribus suis omni
l.13 reclamandi facultate. Preterea feriam in anniversario dedicationis
l.14 constitutam, et omnes feriȩ redditus, beato Satiro tribui, ita scilicet ut
l.15 nulli clientium comitis, nulli penitus alii personȩ, nisi illi quam canonici prepone-
l.16-rent in prefata feria, vel in hominibus ad feriam venientibus, dominium vel justi-
l.17-ciam exercere liceret. Eandem quoque libertatem quam tempore Tebaldi comitis
l.18 prefata habuerat ecclesia, deinceps habendam concessi et firmavi. Ut autem
l.19 hȩc omnia pro salute quoque animȩ comitis Stephani mariti mei pretaxatȩ
l.20 collata eclesiȩ libera remanerent, et absque calomnia cujuslibet personȩ proprietas
l.21 fierent, filii mei Willelmus et Tebaldus, et Agnes uxor Willelmi, non solum meam
l.22 concessere donationem, sed ipsi quoque eam mecum fecerunt. Sub testimonio Leodega-
l.23-rii Bituricensis archiepiscopi et Aldeberti Cenomannensis episcopi.
l.24 [croix][croix].
l.25 [croix][croix].
Bibliographie
RAYNAL (L.), Histoire du Berry depuis les temps les plus anciens, Bourges, 1847, p. 480-481.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4429 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4429»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4429/. Date de mise à jour : 29/03/12.