Bourges, AD Cher, 4 H 739 n° 1

<< < / > >>

Numéro4422

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date29/05/1108(fiabilité :texte)

LieuBourges(lat :apud Bituricas, in monasterio Sancti SULPICII)

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche444   mm

Hauteur à droite437   mm

Largeur en haut315   mm

Largeur en bas321   mm

AuteurEudes, seigneur  de  LIGNIERES, et Pierre son fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SULPICE  de  BOURGES

Regeste

Eudes, seigneur de Lignières, et son fils Pierre restituent l'église de Fougerolles à l'abbaye Saint-Sulpice de Bourges.

Texte

l.1 [chrisme] A sanctis patribus qui leges et sanccita ecclesiastica statuerunt didicimus et maxime, a Teodoxio, principe qui precla-
l.2-rissimo stilo denotavit qualiter donationes bonorum virorum ascriberentur in archivis codicibus
l.3 et in ecclesiasticis istoriis. Ideo ego Eudo Sancti SULPICII abbas et collegium fratrum nostrorum domino
l.4 Jhesu Christo militantium ascribere laboravimus, auxiliante Deo, hoc quod explanabimus. Igitur eterne
l.5 fidem damus, quod Odo de Lineriis princeps clarissimus, et Petrus filius ejus quandam ȩcclesiam Felgeroliam
l.6 nuncupatam de antico jure sancti SULPICII, a principibus quibusdam occupatam, clementia Dei cumpuncti, jussu et precibus
l.7 archipresulis, LEODEGARII, Bituricum penitus reddiderunt, ita ut quicquid de jure illius ecclesie quoquomodo adquirere
l.8 potuerint, habeant et teneant sine aliquo suo cumtradictu, et liberorum suorum. Dedit et cumcessit prefatus princeps et
l.9 liberi ejus et maxime dominus Petrus major natu, quodcumque adquirere potuerint de illo et de casuamentis suis quicumque sint
l.10 qui teneant et habeant, terras, prata, silvas, et alios exitus qualicumque modo adquirere quiverint, absque calumnia habeant
l.11 et teneant. Dedit et duo mancipia, unus vocatur Hugo Tuabovem, et alter Rodulfus Bucardus. Dedit etiam
l.12 piissimus princeps locum cumgruum in quo fuit molendinum, et totam terram de Vernoico quam Hugo presbiter tenebat, etiam et censum
l.13 VIII denariorum quod est in molendino. Pro tanta cumcessione quod prefatus princeps et filius illius Petrus fecerunt
l.14 sancto SULPICIO, abbas et fratres loci illius societatem perpetuam et temporalem corporis et anime illis dederunt ut sint participes, et fratres
l.15 a modo et usque in sempiternum. Hec igitur cum bona voluntate pro animarum nostrarum redemptione, et
l.16 pro anima Geraldi clerici et pro animabus parentum nostrorum, et uxorum nostrarum, et filiorum atque filiarum ut nobis pius dominus Jhesus Christus et sanctus
l.17 SULPICIUS donare dignetur veniam peccatorum nostrorum, et nos pervenire faciat ad regna celorum, cumcedimus Deo et Sancto Sulpicio
l.18 et monachis ibidem Deo servientibus cessumque in perpetuum esse volumus. Si vero aliquis, quod absit, judiciarie potestatis, vel aliquis ex parentela
l.19 nostra, vel extraneus aliquis hanc nostram donationem, qualicumque ingenio tulerit vel subtraxerit, iram Dei patris omnipotentis
l.20 incurrat, sanctorumque omnium societatem non habeat, et sanctum SULPICIUM senper sibi contrarium inveniat, et cum Datan et Habiron
l.21 in inferno participationem habeat, et cum Juda proditore aeternam dampnationem suscipiat, nisi se velociter emendaverit, et rectum
l.22 Sancti SULPICII reddiderit.
l.23 Actum apud Bituricas, in monasterio Sancti SULPICII, IIIIto kalendas JUNII, regnante Philippo rege, anno LI regni ejus.
l.24 S. Odonis de Lineriis, qui hanc donationem fecit, et hanc cartam fieri jussit, et filiis suis firmare rogavit.
l.25 Hec sunt nomina filiorum ejus : Petrus, Rannulfus, Odo, Seguinus. Hii sunt testes qui hoc viderunt :
l.26 Petrus Achardus, Willelmus Barbonis, Eurardus Gascherius, Johannes de Coldreio, Petrus Boccia
l.27 et Achardus frater ejus, Albericus, Hugo Tuabovem et Rotgerius frater ejus, Johannes Borellus.
l.28 Hii sunt testes Sancti Sulpicii : Geraldus filius Rotgerii, Rodulfus miles, Rannulfus de Migniaco, Goscelmus Pistor,
l.29 Rannulfus Villanus, Bartholomeus Telonearius, Rainaldus Rufus, Durannus, et frater ejus, Constantius, item Constantius Jangulfus.
l.30 STEPHANUS MONACHUS SCRIPSIT.

Notes

1

Bibliographie

BUHOT DE KERSERS (Alphonse), Histoire et Statistique monumentale du département du Cher, 8 vol., Paris, 1875-1898, t. 5, p. 193-194, n° 1.

HUBERT (Eugène), Recueil historique des chartes intéressant le département de l'Indre. 1ère partie : VIe-XIe siècle, in Revue archéologique, historique et scientifique du Berry, t. 5 (1899), p. 81-272, p. 263-265, n° 69.

BUHOT DE KERSERS (Louis), Essai de reconstitution du cartulaire A de Saint-Sulpice de Bourges, in Mémoires de la Société Archéologique du Cher, 35 (1912), p. 209-211, n° 114.

GOULLET (Monique) et PARISSE (Michel), Traduire le latin médiéval. Manuel pour grands commençants, Paris, 2003, p. 66-70 (édition et étude).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4422 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4422»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4422/. Date de mise à jour : 29/03/12.