Bourges, AD Cher, H 134

<< < / > >>

Numéro4419

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1133(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche173   mm

Hauteur à droite172   mm

Largeur en bas261   mm

AuteurPierre, fils d'Etienne le Noir

BénéficiaireAbbaye  de  CHEZAL-BENOIT

Regeste

Pierre, fils d'Étienne le Noir, donne le prieuré de Soages à l'abbaye de Chézal-Benoit.

Texte

l.1 [croix] [croix] Notum sit presentibus et futuris quod Petrus filius Stephani Nigri dedit monachis de Casali
l.2 Benedicto locum et terram de Soaggiis, et nemus quod ibi habebat ad excolendum quocumque modo volue-
l.3-rint et ad omnia quecumque eis necessaria fuerit facienda. In omnibus autem aliis nemoribus suis dedit
l.4 pacionem omnibus porcis, quoscumque habuerint monachi qui apud Casale Benedictum et aput Soaggias
l.5 habitaverint. Dedit quoque in omnibus nemoribus suis quantumcumque opus fuerit ad quelibet
l.6 aedificia facienda monachis et illis qui apud Casale Benedictum et illis qui apud Soaggias Deo
l.7 servierint. Dedit aetiam partem suam prati quod vocatur pratum Bregtinnum, concessit aetiam predictus
l.8 Petrus eisdem monachis quicquid illi adquirere potuerint ab aliis possessoribus predicte terrȩ et supra-
l.9-dictorum nemorum quod ad foeodum ejus pertinuerit. Si autem fȩodati sui terram vel nemora quȩ de
l.10 illo tenent monachis dare vel vendere ex toto voluerint, hoc non concedit nisi ejus
l.11 fiat assensu. Hoc autem concedit quicquid dare vel vendere voluerint monachis foeodati
l.12 sui in terra et omnibus nemoribus suis quȩ de illo tenent ad quelibet necessaria facienda
l.13 scilicet ad calefaciendum, ad ȩdificia facienda, et ad pascionem porcorum. Concessit quoque idem
l.14 Petrus supradictis monachis quod si aliquid placitum inter fratres suos et monachos contingeret unde
l.15 sibi quinquaginta solidi evenire possent gratis monachis concederet. Pro his autem donis
l.16 et concessionibus predicti monachi eidem Petro dederunt equum qui valebat L solidos. Uxori vero suȩ
l.17 Margarite quȩ omnia ista concessit dederunt Vque solidos. Horum autem omnium sunt testes Al. canonicus, G. de
l.18 Closis, R. de Sancta Maria, Eschivardus, et P. frater ejus, P. de Aecclesia, et Odo frater ejus, G. Turmellus, Rainaudus Garinus.

Bibliographie

BUHOT DE KERSERS (Alphonse), Histoire et Statistique monumentale du département du Cher, 8 vol., Paris, 1875-1898, t. 4, p. 41.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4419 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4419»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4419/. Date de mise à jour : 29/03/12.