Bourges, AD Cher, 14 G 6
Numéro4417
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date23/04/1093(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche320 mm
Hauteur à droite327 mm
Largeur en haut369 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurChapitre cathédral de BOURGES
BénéficiaireChapitre de SAINT-URSIN de BOURGES
Regeste
Texte
l.2 prebendam concesserit, ita integram ut aliquis cotidianus habebit. Et si quis canonicus Sancti Stephani moriatur, apud Sanctum Ursinum gratis
l.3 sepelietur, nisi ille sit in hac villa canonicus alicujus sancti, ubi se precipiat sepeliri. Est autem pactum hujus federis, quod canonici Sancti Ursini
l.4 in ecclesia Sancti Stephani facient ebdomada sacerdotis quȩ ad eos pertinebit, secundum numerum sacerdotum. Et si apud Sanctum Stephanum nullus
l.5 presbyter fuerit, canonicus Sancti Ursini faciet omnes ebdomadas sacerdotis, donec aliquis canonicus Sancti Stephani habeat sacerdotis
l.6 officium. Et si canonici Sancti Stephani voluerint legatum mittere ad papam, vel ad regem, vel ad alium principem, canonici Sancti Ursini
l.7 mittent unum, et facient apparatum et expensam, juxta sue prebendȩ portionem. Et si alicui canonico Sancti Stephani necessitas
l.8 venerit, in ecclesia Sancti Ursini et in omnibus locis ejus quasi canonicus Sancti Ursini honorem et stipendium habebit. Et si aliquis canonicus
l.9 Sancti Ursini necessitate cogente ibi manere non poterit, si canonici Sancti Stephani una comederint ipse cum eis comedet. Quod si
l.10 in aliquo loco Sancti Stephani habitare voluerit, consilio canonicorum Sancti Stephani et consilio canonicorum Sancti Ursini, sicut
l.11 canonicus Sancti Stephani vivet. Et si fuerint duo vel tres vel amplius, vivent ibi de prebenda quam debet habere Sanctus Ursinus.
l.12 Hujus autem pacti testis est Ricardus archiepiscopus qui hanc cartam fieri jussit, et Matheus cantor, et alii canonici quorum nomina
l.13 infra sunt scripta. Hugo Madunensis. Giraldus Litgerius. Ainardus sacerdos. Arraldus Briorensis. Giraldus Burdet.
l.14 Arnustus Brochardus. Giraldus Ricardus. Guarnerius de Puteo. Gimo de Porta. Petrus Ayacensis. Arnustus de Sancto Amando. Constantius Silvester.
l.15 Mainardus levita. Ildebrannus Briorensis. Letardus Sancerensis. Petrus Giomensis. Paganus Girbaldus. Rodulfus de Porta. Rodulfus de Liriaco.
l.16 Hoc autem pactum precepit Ricardus archiepiscopus et canonici Ebrardo qui postea factus est decanus ut laudaret, et ipse laudavit.
l.17 Haec sunt nomina canonicorum Sancti Ursini qui hanc conventionem fecerunt cum canonicis Sancti Stephani: Frennaldus, Algerius, Abbo, Johannes,
l.18 Gausbertus, Siguinus, Haimericus, Petrus Sado, Arnustus de Petr[oil]o, Odo, Simon, Odo.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4417 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4417»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4417/. Date de mise à jour : 29/03/12.