Bourges, AD Cher, 8 G 1462

<< < / > >>

Numéro4415

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1106(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche640   mm

Largeur en haut865   mm

Largeur en bas835   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-OUTRILLE  de  BOURGES

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-OUSTRILLE  de  GRACAY

Regeste

Concorde entre les chanoines de Saint-Outrille du château de Bourges et les chanoines de Saint-Oustrille-les-Graçay à Nundray, établie en synode à Bourges sous l'autorité de l'archevêque Léger.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. NOTUM ESSE VOLUMUS CUNCTIS DEI FIDELIBUS, QUOD CLERUS BEATI AUSTREGISILI BITURICENSIS IN QUADAM
l.2 sui juris ȩcclesia quȩ Nundriacensis dicitur priorem et canonicos tempore Detberti archiepiscopi posuit, et ex rebus quas ibi habebat partem sibi retinens, partem illis contulit. Fecit autem hoc ea ratione ut Nundriacenses
l.3 ȩcclesiȩ Beati AUSTREGISILI Bituricensis perpetua subjectione obedirent, et quanto plus sublimarentur, tanto humilius et efficatius illi ȩcclesiȩ ut matri suȩ et dominȩ deservirent. Sed post aliquot annos defunctis
l.4 prioribus canonicis Nundriacensis ȩcclesiȩ, suadente humani generis inimico, accidit ut eorum successores ultra quam illis collatum fuerat de rebus ȩcclesiȩ Beati Austregisili Bituricensis invaderent, et inde fieret inter utramque
l.5 ȩcclesiam maxima dissensio. Dissensio autem tanta fuit, ut Hugo decanus Beati Austregisili Bituricensis, et omnes ejusdem ȩcclesiȩ canonici in multis sinodis coram Leodegario archiepiscopo de Nundriacensibus clamorem facerent.
l.6 Postea vero idem archiepiscopus Hervicum priorem Nundriacensis ȩcclesiȩ cum suis canonicis in capitulum Beati Austregisili venire fecit, eosque cum Hugone decano et suis canonicis diu de multis negotiis altercantes audivit.
l.7 Et quia negotia tot et tanta fuerunt, ut vix possent definiri per justitiam, placuit illi eidem archiepiscopo et Ebrardo sancti Stephani decano, et Matheo cantori, et multis prioribus ut dimissis prioribus delictis, utraque ȩcclesia
l.8 tranquillitatem haberet per concordiam. Concordiȩ autem institutio quȩ laudata est, fuit hoc modo. Si obierit prior Nundriacensis ȩcclesiȩ, clerus ibi degens eliget tres ex congregatione Beati Austregisili
l.9 Bituricensis excepto decano et cantore. Et si nullus eorum trium prior ei clero datus fuerit, eliget idem clerus Nundriacensis tres ex sua congregatione, et unum horum trium si idoneus fuerit, priorem habebit. Itaque
l.10 si electus fuerit Bituricensis sive Craciacensis, in capitulum Beati Austregisili Bituricensis veniet, et a manu deca[ni] vel alicujus sacerdotum illius ȩcclesiȩ donum prioratus accipiet, et in eadem manu illi eidem ȩcclesiȩ obȩdientiam
l.11 promittet. Quo facto, ad ȩcclesiam Craciacensem honorifice ducetur, et a decano vel sacerdote beati Austregisili Bituricensis in sede prioris ponetur. De priore promovendo diximus, nunc de canonico instituendo dicemus.
l.12 Clerus Craciacensis illum quem canonicum fieri voluerit legittime, eliget et infra quartum decimum diem nisi necessitas impedierit, eum in capitulum Beati Austregisili Bituricensis adducet. Qui adductus a Bituricensibus non
l.13 repelletur, nisi certa calumnia audiatur. Quod si aliter factum fuerit, Bituricensis clerus electum repellet si voluerit. Electus autem nullatenus erit canonicus nisi a capitulo Beati Austregisili Bituricensis concessum
l.14 acceperit, et obedientiam illi ȩcclesiȩ promiserit. Regressus vero a Craciacensibus canonicis donum prebendȩ accipiet. Factus vero canonicus si ex caritate aliquid dederit Craciacensi ȩcclesiȩ, Bituricenses inde decem solidos
l.15 habebunt. Si vero terram dederit, illi possidebunt medietatem terrȩ. Sed si nihil dederit Nundriacensibus nihil a Bituricensibus exigetur. Si autem Craciacenses alicui laico vel clerico prebendam dederint, et ab eo caritatem
l.16 acceperint, Bituricenses inde decem solidos habebunt. Et si ab illo terra data fuerit illi medietatem terrȩ possidebunt. Quotiens autem Craciacenses voluerint emere terram, monebunt Bituricenses ut dent medietatem
l.17 precii, et habeant medietatem terrȩ. Et si Craciacenses totum prȩcium dederint, Bituricenses nullam partem terre habebunt, nisi intra quadragesimum diem medietatem prȩcii reddiderint, aut terminum a venditore.
l.18 vel ab eis acceperint. Decanus Beati Austregisili Bituricensis si venerit Craciacum, prima die et sequenti egregio apparatu recipietur ex rebus Craciacensium, et si ei placuerit in choro et ad mensam in sede priori sedebit.
l.19 Canonicus Bituricensis veniens Craciacum, prima die ex rebus loci illius recipietur in hospitio, et si secunda vel tertia ibi manere voluerit, in choro serviet et cibis fratrum vescetur in refectorio, et si diutius ibi manere
l.20 voluerit causa levitatis, vivat ex rebus propriis. Sed si necessitate conpulsus ibi manere voluerit, quamdiu urgebit eum necessitas, tamdiu ibi sicut canonicus manebit. Quando prior Craciacensis Bituricas venerit,
l.21 prima die et sequenti decenter in hospitio ex rebus Bituricensium receptus erit. Canonicus Craciacensis sic receptus erit apud Bituricenses, ut diximus Bituricenses recipi apud Craciacenses. Archiepiscopus Bituricensis
l.22 si venerit Craciacum causa Craciacensis ȩcclesiȩ, recipietur ex rebus illius ȩcclesiȩ. Si venerit causa beati Austregisili Bituricensis, recipietur ex rebus Bituricensium. Si causa utriusque ex rebus utriusque habebit
l.23 stipendium. Si vero causa sua per Craciacensem congregationem transierit, ita recipietur ex rebus illius congregationis, sicut recipitur ex rebus congregationum per quas in suo episcopatu transire consuevit.
l.24 Tres domini communi stipendio apud Nundriacum recipientur scilicet Drogo dominus de Villamintrasti, et Olivarius et Ato fratres de Pratellis, et Ganincus de Sancto Aniano, quorum benefitia utraque possidet ȩcclesia.
l.25 Oblationes Nundriacensis ȩcclesiȩ erunt Nundriacensium excepta oblatione que offeretur in sollennitate beati Austregesili quȩ erit communis utrique ȩcclesiȩ, et utraque ȩcclesia in die illa communiter faciet stipendium.
l.26 Illud quod pro sepultura accipietur, et census terrȩ, et panes qui a panificis ex consuetudine unaquȩque ebdomada accipientur, utrique ȩcclesiȩ ȩqualiter dividentur. Molendina erunt communia exceptis duobus
l.27 mediis molendinis, uno de Fossa et altero de Villena, quȩ erunt Nundriacensium propria. Unus furnus erit Nundriacensium proprius, silvȩ et prata erunt communia. Quicquid a viris vel feminis in communi terra
l.28 manentibus tam in ariete quam in porco et in gallinis et in omnibus aliis rebus per vim vel per consuetudinem accipietur, communiter ȩcclesiȩ Beati Austregisili Bituricensis et Nundriacensi loco dividetur, exceptis denariis
l.29 qui unoquoque anno a commendatis persolvuntur. Hi enim denarii erunt Nundriacensium proprii, et exceptis rebus mortuorum hominum in communi terra manentium, unde duas partes habebunt Nundriacenses, et tertiam
l.30 Bituricenses. Hoc etiam excipimus quod si Nundriacenses ad placitum hominum abierint, vel aliquod auxilium eis fecerint, illud proprium habebunt, quod homines sponte sua eis dederint. Et si Nundriacenses habuerint
l.31 hospites et rogaverint homines ut dent eis gallinas, caseos, vel ova, si illis sponte sua non per consuetudinem dederint, hȩc Nundriacensium erunt propria. Et si Nundriacum venerint Bituricenses, habebunt et ipsi gallinas,
l.32 caseos, et ova quȩ illis sponte sua dederint homines. Et si homo vel terra vel ȩdifitium datum vel relictum, vel aliquo modo adquisitum Nundriacensi ȩcclesiȩ fuerit, ȩcclesia Beati Austregisili inde medietatem habebit. Illud etiam ratum
l.33 esse volumus quod tam in terra ad sepeliendum aperienda, quam in censu ponendo et molendinis regendis et in omnibus rebus utriusque ȩcclesiȩ communibus procurandis quicquid erit agendum, hoc a prȩposito Beati Austregisili Bituricensis clerico
l.34 sive laico, et a Nundriacensi prȩposito simul erit disponendum et ȩqualiter dividendum. Siquidem aliquis Nundriacensis ȩcclesiȩ canonicus in persona sua vel etiam totus insimul ejusdem ȩcclesiȩ conventus contra Bituricenses aliquod forisfactum
l.35 fecerit, ipsi Bituricenses Nundriacum venient, et in capitulo Nundriacensium de forisfacto illo justitiam exigent. Quod si justitiam exequi noluerint, Bituricenses monebunt eos sub nomine obedientiȩ ut Bituricas infra quartam decimam diem
l.36 veniant, et eisdem Bituricensibus in capitulo Beati Austregisili Bituricensis de forisfacto illo satisfaciant. Si vero neque in Nundriacensi neque in Bituricensi capitulo justitiam exequi voluerint, bonis ȩcclesiȩ tam exterioribus quam interioribus
l.37 propter in obȩdientiam suam ex toto privabuntur. Institutio igitur supradictȩ concordiȩ inter utramque ȩcclesiam sancti Austregisili Bituricensem videlicet et Nundriacensem peracta et confirmata est Bituricas in sinodo sancta presidente
l.38 eidem sinodo venerabili Leodegario archiepiscopo, auctoritate sigilli cujus hoc preceptum est designatum, anno videlicet ejusdem ordinationis VIII. Adfuit quoque eidem sinodo Girardus Egolismensium episcopus cujus auctoritate hoc
l.39 preceptum corroboratum est, et suffultum attestatione horum quorum nomina subsecuntur et signa. S. Ebrardi decani sancti Stephani. S. Mathei precentoris. S. Letardi archidiaconi. S. Araudi archidiaconi. S. Petri
l.40 archidiaconi. S. Guillelmi archidiaconi. S. Gaufridi archipresbyteri. S. Garnerii. S. Gimonis. S. Aimarii. S. Petri. S. Mainardi. S. Ildebranni. S. Eudonis abbatis sancti Sulpitii. S. Girarmi abbatis Maciacensis. S. abbatis sancti
l.41 Gildasii. S. Giraudi abbatis Exuldunensis. S. Giraudi Segaudi archidiaconi. Signa autem canonicorum sancti Austregisili Bituricensis hec sunt. In primis, S. Hugonis decani, Rotberti cantoris, Odonis Passerelli, Malguini,
l.42 Ainbaudi, Ebraudi, Garnerii, Bernardi, item Bernardi, et iterum Bernardi, Girarmi, Raimundi, Rotberti, Pontii Nivernensis ecclesie decani, et multorum aliorum quorum nomina non sunt hic scripta.
l.43 Numdriacensis autem ecclesie canonicorum nomina hec sunt. In primis Evricus prior, Fulcredus, Araudus, iterum Araudus, Gaufridus Rufus, Aimericus, Rodulfus Vastinensis, Josbertus de Villamintrasti, Girardus frater Beraudi.
l.44 Actum est autem anno ab incarnatione Domini MCVI, indictione XIIII, epacta XIIII, regnante rege Philippo anno XLV. Si quis autem hanc institutionem concordie inter utramque supradictam ecclesiam transgredi
l.45 presumpserit, auctoritate Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti et sanctȩ Mariȩ virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Stephani prothomartyris, et omnium sanctorum et nostra mei videlicet Leodegarii archipresulis et Girardi
l.46 Engolismi episcopi et omnium prelatorum huic institutioni assensum prebentium, excommunicetur et anathematizetur in presenti, in futuro autem cum Datan et Abiron et cum apostata angelo et cum Caipha et Anna sacerdotibus nequissimis
l.47 condempnetur, et cum Juda traditore in baratri voragine sine fine puniatur.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4415 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4415»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4415/. Date de mise à jour : 29/03/12.