Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 24 n° 111
Numéro4401
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/02/1048(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche140 mm
Largeur en bas259 mm
AuteurErmensinde, comtesse de BARCELONE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 hoc per scripturarum seriem studeat, commendare, ne in novissimo nullius contradictione impediatur. Hunc igitur ego Ermesindis indigna licet
l.3 comitissa prosecuta modum divina inspirante clemencia subintravit in animo meo, ut clara mente integroque consilio aliquid ex meo jure darem
l.4 domino Deo sicuti ipso juvante facio, pro redemptione animȩ meȩ et redemptione animȩ viri mei, Raimundi scilicet comiti, necnon et filii mei
l.5 Berengarii et filiorum ejus, si tamen hujus donationis auctores extiterint. Presertim cum ipse Dominus per semetipsum perque suorum fidelium ora assidue cla-
l.6-mitet: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, et quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina delet peccatum, et Helemosina a morte liberat
l.7 animam. His ergo et aliis quam plurimis divinis Dei nutu cohacta mandatis ut mala queque ȩterna carere queam bonaque cuncta possidere. Racio-
l.8-ne qua desuper taxavi, concedo domino Deo et Sancti Victoris Massiliensis cenobii, fratribusque cunctis qui ibidem degunt Dei famulatui presentibus
l.9 scilicet atque futuris monasterium Sancti Pauli quod situm est in pago Gerundensi, quod mihi ex parte Raimundi comitis scilicet mariti mei quondam obvenit ad
l.10 proprium, ut a modo et deinceps predicti fratres, locusque jamdictus teneant et possideant, ibique Deo jugiter serviant, et in quantum potuerint Deo juvante pre-
l.11-dictum locum hedificent. Concedo ȩtiam prephati loci predictis fratribus Massiliensium scilicet cuncta quȩ ad ipsum monasterium videlicet Sancti Pauli perti-
l.12-nent et nunc usque habere videtur, vel quicquid Deo largiente adquirire deinceps potuerint pro ejus amore servientes ipsius Sancti Pauli potuerint.
l.13 Qui locus Sancti Pauli sicut supra diximus est in comitatu Gerundensi in maritima. Nam ego Ermesindis comitissa sicut superius resonat
l.14 ex meo jure dono, trado et concedo in potestate Sancti Victoris vel ejus servientibus et ut hoc dono semper sit in diebus vitȩ mȩȩ ad mea
l.15 fidelitate et meo servitio, et post obitum meum vero similiter fiat ad comite qui tenuerit Gerundense et Umberto Odonis.
l.16 Quod si ego donatrix aut ullus vivens homo aut femina hanc donationem inrumpere temptaverit pro sola presumptione inrumpendi quinas auri libras
l.17 componat, et gladio excomunicationis interficiatur et cum Juda traditore partem in inferno recipere mereatur, nisi Deo inde satisfaciat et emendet.
l.18 Facta hȩc sriptura donacionis VIII idus febroarii, anno XVII regni Henrici regis. [croix] Ermesindis comitissa qui hanc donationem feci et fir-
l.19-mavi, et testes firmare jussi. Sig[croix]num Umberto Odonis. Sig[croix]num Berengarii Attonis. Sig[croix]num Sichardis. Petrus abba. Eneas.
Notes
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 21.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4401 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4401»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4401/. Date de mise à jour : 29/03/12.