Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 23 n° 102

<< < / > >>

Numéro4393

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/1046(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche230   mm

Largeur en bas475   mm

AuteurHumbert, Ricavus, Pons Alphant et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Humbert, Ricavus et Raimbert, ses frères, donnent à l'abbaye Saint-Victor de Marseille diverses terres dépendant de leur alleu. Pons Alphant donne à Saint-Victor le sixième de ce qu'il possédait à Gontard.

Fac-similé

Texte

l.1 Quemquidem multi donatores postea sunt falsores et antiquitus nichil valebat datum nisi esset incartatum michi Umberto et fratri meo Ricauo et [...?...]
l.2 filiis Theodrici qui fuit Arimunni visum est et Rahymberto nostro consobrino videtur quatenus quia nitimur de nostro alode dare aliquid ad monaste-
l.3-rium Sancti Victoris quod est positum juxta mare Massiliȩ, cartis, litteris [...?...]um obfirmatum impositis contra usum fallendi vigeret et opitulante Deo
l.4 in longitudinem dierum sine ulla contraditione duraret. Quamobrem o[mnino] nobis suprascriptis ut diximus videtur hanc cartam bonum scribere. Veniendum itaque ad
l.5 ipsum donum est ut dicatur quod est non semper per ambages loquendum. N[.....]r uno assensu ad jamdictum monasterium donamus atque cedimus mansum
l.6 Ricardi Garricȩ et Augerii et Gairardi, brachiaria Udalgerii et consentientibus omnibus ad quos pertinet hoc laudare, id assentimus ut cum campis, vineis, domibus
l.7 stantibus et ruinȩ paratis, ortis novalibus, oglatis, exigis, silvis, garriciis, pratis, pontibus, rivis aquarum et decursibus earum, totum ut nostrum posse est, integrum habe-
l.8-ant monachi ipsius monasterii dare, amore Dei et dilectione servorum Dei. Testis Rostagnus firmavit, testis Silvius firmavit, testes Bencelenus firmavit et Guilelmus filius suus firmavit, firmaverunt.
l.9 Ego quoque Alphantides Pontius nomine de terra ipsius jam olim castri quod adhuc dicitur Gontardus dono VIa partem ubicumque potestatem habeo et quandiu
l.10 ego et filii mei habituri sumus, totam et ab integro cedimus et donamus ut diximus partem ut quod nostra possibilitas obtinet omne teneatis, vos monachi dicti monasterii.
l.11 Sed si quis ego aut nos aut ullus quicumque sit qui contra hanc donationem sive donationes omnes enim hic scripti testamur, ire, agere, calumniare vel irrumpere voluerit
l.12 non valeat vendicare quod impetit sed componat de auro obtimo libras III et has donationes firmȩ et stabiles omni tempore permaneat cum interposita firmitate
l.13 subnexa cum stipulamento.
l.14 Precepimus has scribere donationes scriptȩque sunt mense augusti feria VII, regnante sive imperante Cono MXLVI.
l.15 [chrisme] Signum Umberti, Ricavi, et Rahymbert et etiam Pontii Alphantis qui has donationes scribere mandaverunt et manibus suis firmant.
l.16 Wilelmus testis, Rostagnus testis, Rodulfus testis, Barnoinus, Pontius Aldrarrentis, firmaverunt, Bencelemus et Vuilelmus filius suus, firmaverunt. Ado firmavit. Silvus firmavit.
l.17 RAINARDUS SCRIPSIT.

Notes

1

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 17.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4393 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4393»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4393/. Date de mise à jour : 29/03/12.