Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 21 n° 94
Numéro4386
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date12/1044(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche278 mm
Hauteur à droite295 mm
Largeur en haut462 mm
Largeur en bas465 mm
AuteurAldebert, Ermengarde son épouse, leurs fils et leurs filles
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud inferos quod tu properas; et Dominus dicit in Evangelio: Date
l.3 elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis quia: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum; et sicut Salomon
l.4 ait: Redemptio animȩ viri, propriȩ diviciȩ ut, quando ad diem judicii venerimus, Domino dicente, audire possimus: Venite, benedicti
l.5 patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Propterea, ego ALDEBERTUS et uxor mea Ermengarda, et filii nostri Aldebertus
l.6 et Vuaracho, et filiȩ Fides et Amantia, donamus atque transfundimus aliquid de hereditate nostra, in comitatu Glannicense, subtus castrum quȩ nominant
l.7 Amirato, id est ȩcclesiam sancti Cassiani, cum omnibus quȩ ad eandem ȩclesiam pertinent, cum terris cultis et incultis determinatis. De una parte, terminat rivus
l.8 qui procedit de colle Avena et decurrit usque in Calvaniam aquam; et, de alia parte, via puplica, que descendit de supradicto colle Avena usque in ipsam aquam
l.9 Calvaniam, et ipsum molendinum quȩ est in ipsum terminum, cum omnibus quȩ ad ipsum molendinum pertinent; ab oriente, terminat ipse rivulus qui
l.10 decurrit de castrum, super ȩcclesiam sancti Cassiani, usque in supradictum rivum; et insuper duos mansos, unum de Ingilberto Peregrino et alium de Ricardo
l.11 Caprario. Hȩc omnia supradicta cedimus, tradimus atque offerimus domino Deo omnipotenti et sancto Victori, ejus martyri glorioso, ejusque monasterio
l.12 et monachis ibidem Deo servientibus, tam presentibus quam et futuris, ut orent omnes pro salute nostra animarum nostrarum parentumque nostrorum.
l.13 Sane si quis, nos aut heredes nostri aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationem sancti Victoris vel ad monachis ibidem servientibus ire, agere
l.14 vel inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat in vinculo auri obtimi libras XVcim, et insuper ira Dei manet super eum et sit dampnatus
l.15 cum Juda proditore, et cum Arrio et Sabello, Anania et Saphira, et cum Diocleciano et Maximiano, Simon mago et Nerone, Pharaone et Oloferne, si infra XL diebus
l.16 emendatus non fuerit, et postea carta ista stabilis et firma permaneat omnique tempore. Facta carta ista vel donatio mense decembris, regnante Heienrico
l.17 imperatore, anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi millesimo XLmoIIIIo, indicione XIIII. Signum ego Aldebertus et uxor mea et filii mei vel filiȩ,
l.18 qui hanc cartam scribere fecimus et testes firmare rogavimus, manus nostras proprias firmamus.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 129-130, n° 781.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4386 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4386»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4386/. Date de mise à jour : 29/03/12.