Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 21 n° 92
Numéro4384
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/1044(fiabilité :édition)
Lieunon identifié(lat :in ipso loco sancti Petri)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche347 mm
Hauteur à droite345 mm
Largeur en haut432 mm
Largeur en bas439 mm
AuteurJean et ses fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 eidem sanctȩ Dei ȩclesiȩ aliquid inpertire desiderat, cum summa aviditate recipiant quod caritas ministrat, quatinus et possidentibus
l.3 sit supplementum iteris in Domini viis et largientibus receptaculum aeternȩ ȩreditatis. Quamobrem, ego Johannes et filii mei
l.4 atque heredes donamus ȩcclesiam sancti Petri, quam vocant ad Bonum Vilare, cum omnibus pertinentibus ad ipsam ȩclesiam, quȩcumque
l.5 in presenti habet et in futuro habuerit, hoc est unum mansum et duas brachiarias, et ipse mansus fuit de Johanne Longobardo,
l.6 et brachiarias excolunt homines Ranfredus et Ismido; et vineam de Ebrardo, et medietate de vineam de Girberno et vineam
l.7 de Samuhel; et, post obitum de Morena, vineam de Riperto et vineam de Chrristina, et in Caldol vineam unam, et prope ipsam ȩcclesiam campum
l.8 qui vocatur Longus, cum uno prato sibi adherenti, et in campo Bono modiata una de terra, et juxta ȩcclesiam sextaratas XII,
l.9 et ipsam vineam quam dedit Stephanus Morena, et duas sextaratas de terra quam dedit Guithburga in loco quȩ vocatur Furnito,
l.10 et vineam unam donat Stephanus in Caldol, quam Raiambertus tenebat.
l.11 Hȩc omnia supradicta donamus atque transfundimus monasterio sancti Victoris, martyris Massiliensis, et monachis ejus, tam presentibus quam et futuris,
l.12 ut orent omnes pro nobis ad Dominum.
l.13 Et est haec donatio in comitatu Glanicensi, in valle quȩ vocatur Canian.
l.14 Sane si quis contra hanc donationem aliquid agere voluerit, non valead vindicare quod repetit, sed componat in vinculo
l.15 de auro obtimo libras duas, et insuper ira Dei manet super eum et sit dampnatus cum Juda traditore, et cum Arrio et Sabello, et cum Anania et Saphyra,
l.16 si infra XVcim diebus ad ecclesiam sancti Petri vel ad monachis ibidem servientibus ad emendationem non advenerit; et inde haec donatio firma et stabilis
l.17 permaneat omnique tempore, cum stipulatione interposita pro omni firmitate subnexa. Scripta est hȩc carta et, ut ita dicam, hec donatio in ipso loco sancti Petri,
l.18 mense novembris, feria VI, regnante Heianricho, rege Romano, nobis autem Jhesu Christo in secula, millesimo XLIIII, indicione XII.
l.19 Signum Johannes, qui hoc scribere fecit et testes firmare rogavit, manu quoque sua dando firmavit. Signum Stephanus firmavit. Signum Pontius firmavit.
l.20 Signum Ysnardus firmavit. Signum Raiambaldus firmavit. Signum Petrus. Signum Stephanus de Caucalerias. Signum Ripertus presbiter firmavit.
l.21 JOHANNES scripsit, domno abbate Isarno mandante.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 131-132, n° 783.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4384 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4384»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4384/. Date de mise à jour : 29/03/12.