Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 76 n° 370

<< < / > >>

Numéro4364

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1107(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche106   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurJean, moine  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

BénéficiaireRichard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Lettre de Jean, à Richard, abbé de Saint-Victor de Marseille, lui annonçant que le juge Torquitor, excommunié par le pape et les évêques de Sardaigne, menaçait de chasser les moines s'ils ne célébraient pas l'office divin nonobstant la défense du prélat, et lui demandant conseil.

Fac-similé

Texte

l.1 Domino hac reverentissimo R[icardo] cardinali sancte Romane ecclesie atque cuncte congregationis monasterii Massiliensis abbati, Johannes servus servorum Dei
l.2 indignus monachus vester apud Galluri fideles horationes. Volo vobis notificare et indicare Dei patri quod adversum nobis est in hac terra in qua sumus,
l.3 scitis vos karissime pater quia quod domnus pape anacematizavit judicem Torquitorem et cunctam regionem suam ita ut nullus christianus det ei consilium ne que osculum
l.4 pacis et ave ei nullus christianus dicere presumat. Et ipse superbus et profugus semper in errore sua perseverat et ad gremium sancte ecclesie revertere nollet.
l.5 Super omnia ista misit domnus pape legatum suum aput Sardinia etiam archiepiscopo Pisano viro prudentissimo venit aput Turris, vocavit archiepiscopos
l.6 et episcopos Sardinie ut venirent ad sanctum sinodum, venerunt omnes in hunc locum et vocaverunt ex parte apostolica istum ereticum ut reverteretur ad gre-
l.7-mium sancte matris ecclesie, sed iste maledictus et impiisimus tirannus obduratus est sicut lapis adamantinus, ut nullus ferrus neque acer
l.8 incidere in eum potest fecit itaque ut archiepiscopi et episcopi omnes contristati sunt valde clamabant una voce omnes anacematiza anacematiza
l.9 et confirmavit legatus et episcopi cum consilio omnes principes Sardinie precepta apostolica maledixerunt et condepnaverunt eum et traxe
l.10 in potestate demoniorum. Modo magister et pater nos sumus in hac tribulacione et nesciemus quid faciam. Rogamus et obsecramus
l.11 karissime Dei ut talem consilium mitiatis nobis sicut pastor bonus que fiant salva anima et corpora nostra. Quia nos Dei magnam verecundiam habemus que occulos humanos di-
l.12-gito demonstrant nobis ecce illos qui participant cum illo eretico et nos sumus in magna tribulacione et angustia non tantum per nos set eciam per infamiam malam
l.13 nostro monasterio, adhuc omnia sustinemus per vestra obediencia sed unum pondus adversum nobis est que non possumus sustinere de isto scomunicato que narrat nobis
l.14 si vultis fieri me cum in terra mea sciatis bene in veritate quia ego volo ut omne divinum officium faciatis set tantum non vultis facere hoc exite de terra et de cog-
l.15-nacione mea et de rem vestram nullum vobis dabo nisi tantum vestimenta modo de istum volumus abere vestrum consilium quomodo faciamus ad onorem Dei [...] mo-
l.16-nasterio et ecclesie Romane. Et de alia causa volo vos dicere modo de fratre Oberto quem ego misi preterito anno ad vos cum illa paupertate [...]
l.17 donati placuerit, scilicet CCCL solidos d[...] lucensis audivi de hoc quod tristatus sum valde quia monasterius noster non habuit nisi C solidos, et f[...]
l.18 pater multum mirum de hoc quod fecistis quia ego mandavi frater Oberto juniorem et vos misistis illum michi priorem sine litteris vestris et sine aliquo test[...
l.19...]redo quia amplius non vidi in Sardinia. Modo mandate michi omnia cicius ita ut ego faciam per litteris nostris cognitis. VALETE.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4364 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4364»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4364/. Date de mise à jour : 29/03/12.