Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 64 n° 306
Numéro4317
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date11/09/1095(fiabilité :texte)
LieuTarascon(lat :apud Tarasconem)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche315 mm
Largeur en bas155 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ut quod ad religionis augmentum in sancta ecclesia salubriter [disponitur],
l.3 per scripture munimentum, ad futurorum memoriam sagaciter transmittatur.
l.4 Quapropter cunctis fidelibus, et presentibus, et futuris, notum fieri volumus quod
l.5 venerabilis papa URBANUS IIo, anno incarnationis dominice millesimo
l.6 XCVI, sui autem pontificatus VIII, indiccione IIIa, IIIo idus septembris, per castrum
l.7 Tarasconem transitum habuit, ibique prediolum quod ante portas ejusdem castri
l.8 Stephania, cognomento [Dulcis], comitissa, pro anima [filii] sui Bertranni
l.9 comitis, [et] proceres atque incole jamdicti castri, pro salute quisque anime sue,
l.10 beato Victori martyri, Massiliensis monasterii, necnon [venerabili] Ricardo
l.11 abbati, et successoribus ejus, ad construendam ȩcclesiam [et cimiterium, in perpetuum]
l.12 jus possidendum contulerant, suȩ auctoritati largitione [confirmavit],
l.13 ibique essȩ monasterium atque cimiterium in honore beati Nicolai fieri precepit,
l.14 et quibuscumque monasterio illi, sive de substantia, sive de honore, modo et
l.15 in futurum bonafacientibus, in suarum orationum partem suscipiens, indul-
l.16-gentiam peccatorum et gratiam beati Petri et suam donavit. Altera vero die, per locum illum
l.17 transiens, precibus comittisse et militum castri, terram in opus fabricande ȩcclesiȩ,
l.18 et cimiterii manu propria benedixit. Locus autem iste, a memoratis personis concessum
l.19 et ab apostolico confirmatus, ante portas Tarasconenses ab oriente est situm, prope litus
l.20 Rodani, juxta ulmum; ubi quicumque bonafecerint et ad fabricandam ȩcclesiam
l.21 locumque construendum adjuverint, sciant se procul dubio beneficia [recepturos],
l.22 atque, per beati Nicolai preces et merita, Dei gratiam et peccatorum suorum indulg[en]-
l.23-tiam adepturos. Hec largitio et apostolice auctoritatis confirmatio facta est
l.24 apud Tarasconem, prelibato venerabili Ricardo, abbati Massiliensi, et monachis
l.25 suis, successoribusque eorum in perpetuum, presentibus episcopis Daigberto Pisano,
l.26 Jhoanne Portuensi, Bruno de [Sign]ensi cardinalibus, Teutione
l.27 et Alberto, in presentia Wilelmi, abbatis Montis Majoris, et quorumdam suorum
l.28 monachorum, predicte committisse, Laugerii de Bulbone, Petri Albarici,
l.29 Petri Isnardi, et aliorum multorum diversi generis et etatis, die et anno quo supra.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 243-244, n° 220.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4317 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4317»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4317/. Date de mise à jour : 29/03/12.