Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 63 n° 304

<< < / > >>

Numéro4316

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date04/04/1095(fiabilité :texte)

LieuPlaisance(lat :Placenti?)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche395   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Urbain II confirme à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, cardinal, toutes les églises et monastères dépendant de Saint-Victor.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri et conpresbytero R[icardo], sancte ecclesiȩ Romane cardinali et Massiliensi abbati, tuisque
l.2 successoribus regulariter substraendis, in perpetuum. Justis votis assensum prebere justisque peticionibus aures acomodare nos convenit, qui, licet indigni,
l.3 justiciȩ custodes atque precones in excelsa apostolorum principum Petri ac Pauli specula, Domino disponente, videmur existere. Quia igitur et ante-
l.4-cessorum tuorum et tua strenuitas increpando quorumdam cȩnobiorum statum strenue ac sollicite vigilavit, peticioni tuȩ diximus annuendum, non
l.5 inmerito, ut in eisdem monasteriis disponendis, abbatum scilicet ordinationibus adque correctionibus, nostras tibi tuisque successoribus vices comittere
l.6 debeamus, sicut predecessori tuo venerabili viro Bernardo, ab apostolicȩ memoriȩ predecessore nostro Gregorio, comisse sunt, et religiosis episcopis
l.7 hac principibus confirmate, in chorum parrochiis ipsa habentur monasteria. Auctoritate itaque omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti
l.8 necnon apostolorum ejus P. et P. et nostra, concedimus, et firmamus monasterio tuo, tibique et futuris, in eo promovendis, abbatibus omnia que infra
l.9 scripta sunt monasteria, parrochiales, ecclesias, capellas, cum omnibus ad eas pertinentibus perpetuo possidenda. Videlicet in episcopatu
l.10 Ausonensi : monasterium Sancte Marie de Reupullo ; in Girondensi, monasterium Sancti Stephani de Balneolis, et monasterium Sancti Petri de
l.11 Bisalduno ; in Elnensi, monasterium Sancti Michaelis de Coxiano ; in [Bi]goritano, monasteria Sancti Savini et Sancti Severi ; in Albiensi,
l.12 monasterii Sancti Benedicti de Castris; in Tolosano, monasterium Sancte Mariȩ de Soricino ; in Rotonensi, monasteria Sancti Amantii
l.13 et Vabrense ; in Carcassensi, monasterium Sancte Mariȩ de Crassa ; in Neumasensi, monasterium Sancti Petri de Psalmodio ; in Arela-
l.14-tensi, monasterium Sancti Petri de Monte Majori ; in quibus omnibus, defuncto abbate, tibi tuisque successoribus cura sit, cumuni religiosorum fratrum
l.15 consilio, de ipsorum congregatione, regulariter eligere successorem ; quod si inter ipsos huic regimini nequiverit idoneus inveniri, de vestra,
l.16 id est Massiliensi, congregatione sibi abbatem sumant, unde restitutionis atque religionis videntur sumpsisse principia. Si vero, quod absit, ordinatus
l.17 abbas a sui ordinis rectitudine deviavit, vestrum erit, cum parrochiani episcopi consilio, abbatis ipsius delicta regulari actoritate
l.18 corrigere ; qua jure episcopis ipsis non liceat, aliqua pravitate resistere. PORRO ea que per episcoporum concessionem, per principum libertatem
l.19 vel per oblationem fidelium, tua strenuitas adquisivit, nos tibi tuisque successoribus ad usum fratrum Massiliensium perpettua possidendam,
l.20 sicuti jam diximus divina actoritate, apostolorumque ejus et nostram presentis decreti pagina firmamus, salva episcoporum canonica re-
l.21-verentia, scilicet, juxta Avinionem civitatem cella Sancti Saturnini ; in episcopatu Uceçio, Sancti Mametis cellam ; in episcopatum
l.22 Aquensi, parrochia de T[r]etis, e parrochia de Affuel, et parrochia de Bucho, et parrochia de Cauda Longa cum eo-
l.23-dem castro, parrochiam quoque de Rusetu, et de Isparr[...]no, et de Artiga, castru de Papi[a], cum portu de Banieras
l.24 parrochiam etiam de Confforz ; in Forojuliensi episcopatu, parrochia de Grimaldo et de Flaiosco, parrochiam de Sale-
l.25-rnis, ȩcclesiam Sancti Mariȩ cum alia contiguam ; in episcopatum Carpentoratensi, ȩcclesiam Sancti Feliciis ; ȩcclesiam Sancti Romani ; in Ebri-
l.26-dunensi ecclesiȩ de Turias ; in Vapencesi ecclesiam Sancti Eregii ; apud Jenuam, ecclesiam beati Victoris in proprio Massiliensis ceno[bii]
l.27 jure constructam ; IN SARDINIA, in Gallurensibus episcopatibus, ecclesias quantas episcopus civitatis quam judex, mona-
l.28-sterio contulerunt : ȩcclesiam scilicet Sancti Stephani de Pausata, aecclesiam Sancti Mariȩ de Lare[z]an, ȩcclesiam Sancti Mariȩ
l.29 de Viniolis, ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Thorpei, ȩcclesiam Sancti Anastasiȩ de Thiniscole, ȩcclesiam beati Marchi de Bitaloz, et
l.30 ȩcclesiam Sancti Andrȩȩ de [.]adas, in judicatu oriensi, ȩcclesiam beatȩ Mariȩ in archiepiscopatu Sancti Gavini sitam ; in e-
l.31-episcopatum Gisarichi, ȩcclesiam SANCTI NICHOLAY ; in episcopatum Sorrȩ, ecclesiam Sancti Salvatoris et ecclesiam Sancti Georgii ; in
l.32 Caralitano judicatu, ecclesiam Sancti Luciferi, cum subjectis ecclesiis ; ȩcclesiam Sancte Catelline in Semelia. Monaste-
l.33-rium quoque sancti Saturni, a Caralitano archiepiscopo vobis traditum, in perpetuum vestro cenobio confirmamus, ita videlicet ut
l.34 pro decreto, quod a nobis, idem frater noster et coepiscopus Ugo promeruit postea, supra episcopalis obedientiȩ jus, nichil sibi in eis Caralitani
l.35 episcopi debeant vindicare. Episcopis autem interdictum volumus, ne, inconsultis locorum prepositis, loca vel ȩcclesias vestras excomunicent
l.36 aut interdicant. Porro in ȩcclesiis interdictis vobis licentiam indulgemus, seorsum divina officia celebrare. Sane si quis
l.37 in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps au dux, marchio aut comes, vicecomes aut ju-
l.38-dex, au qualibet ȩcclesiastica secularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eum temtaverit, secundo tertiove comonitus
l.39, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitatis careat, reumque se divino juditio exi-
l.40-stere de perpetrata presumptione cognoscat. Et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jhesu Christi, alienus fiat, atque
l.41 in ejus examine districte ulcioni subjaceat. Cunctis autem vestro cȩnobio ista servantibus sit pax ejusdem redemptoris nostri Jhesu Christi,
l.42 quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et a predictum judicem, premia ȩterne pacis inveniant. AMEN. Datum Plac-
l.43-entiȩ, per manum Johannis, sanctȩ Romane ȩcclesiȩ diaconi cardinalis, pridie nonas aprilis, indicione IIIa, anno dominicȩ
l.44 incarnationis MXCVIo, pontificatus autem domni pape URBANI secundi VIIIo.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5560.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 208-210, n° 840.

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 191-192, n° 137.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4316 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4316»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4316/. Date de mise à jour : 29/03/12.