Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 60 n° 290
Numéro4303
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date22/06/1089(fiabilité :texte)
LieuNarbonne(lat :in palatio ipsius archiepiscopi)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche80 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurDalmace, archevêque de NARBONNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Massiliensis monasterii et abbati Richardo et monachis ejusdem cȩnobii presentibus et futuris, illas domos et casales et ortos et ortales quȩ sunt prope ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ, in suburbio Narbone constructe ad aquilonalem partem jam dic-
l.3-tȩ ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ, ut monachi in eodem loco commanentes habeant spatium regulariter construendi claustrum, et cȩtera ad edificationem monasterii competentia, ut ab hac die quicquid census mihi debebatur de domibus in loco jamdicto
l.4 positis, monachi in ȩcclesia Sanctȩ Mariȩ commanentes accipiant, et quantum necesse fuerit et ȩdificationem clautrȩ vel domorum de ipsis casis destruant. Habent autem affrontationes supradicta omnia a parte orientis ortos
l.5 [Raim]undi Udalardi et Bernardi Petri et Willelmi fratris ejus, usque in flumen Azde, et de meridie in ipsa ȩcclesia vel in cimyterio quod est juxta eam, et ab occidente in ipsa via qua itur ab angulo ipsius ȩcclesiȩ usque in flum[en]
l.6 Azde, et ab aquilone terminatur in ipso flumine Azde usque in ortum Willelmi Petri. Quantum infra predictas affrontationes habetur vel includitur, id est casas, casales, ortos, ortales, curtes, curtales cum arboribus diversarum
l.7 generum quȩ ibidem sunt prefatȩ ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ et habitatoribus ejus totum et ab integro cum ingressionibus et egressionibus suis dono et confirmo per hanc scripture cartam in perpetuum possidenda. Et ut omnia necessa-
l.8-ria monasterii secundum preceptum suȩ regulȩ habeant monachi, dono eidem ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ unum aquarium quam vocant Pauperel ut ibi molendina faciant et eadem molendina libere et potestative cum suo servitio et fruc-
l.9-tu quod inde exierit maneat sine ulla contradictione in potestate monachorum ejusdem loci. Si vero, quod absit, aliquis successorum meorum hoc infringere voluerit et contra hanc donationem venire temptaverit
l.10 hoc nullo modo agere possit sed excommunicationi subjaceat usquequo resipiscat. Ut autem hȩc donatio firmum optineat roborem manu propria confirmo et subterius annotatorum firmare precipio. Facta carta
l.11 hujus donationis X kalendas julii anno incarnationis dominice MLXXXVIIII Signum domni Dalmatii archiepiscopi [croix]. Sig[croix]. Stephani canonici Sancti Justi regularis. Sig[croix]. Berengarii diaconis Sancti Justi. Sig[croix]. Petri Raimun-
l.12-di clerici Sancti Pauli. Signum [croix] Berengarii monachi. Factum est hoc in palatio ipsius archiepiscopi sub presentia Willelmi de Biterris monachi qui ipsam ecclesiam Sancte Mariȩ regit et Bernardi Petri et Willelmi
l.13 Petri fratris ejus et multorum nobilium civitatis.
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 87.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4303 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4303»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4303/. Date de mise à jour : 29/03/12.