Lille, AD Nord, 1 H 414 n° 3741
Numéro428
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1096(fiabilité :texte)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Hauteur à droite405 mm
Largeur en haut327 mm
Largeur en bas323 mm
AuteurManassès II, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 potissimum insudare debet intentio, quatinus cum in extremȩ discussionis die in tuba angeli a sepulchris evocandos esse contigerit,
l.3 in oculis districti judicis fidentiores appareamus. Ego igitur Manasses nomine non meritis Remorum archiepiscopus tam his quorum prȩsentialis
l.4 existentia nos attingit, quam his quorum posteritas subsecutura expectatur notum fatio domnum Gerardum Morinensem episcopum ȩcclesiam sancti Georgii
l.5 juxta castrum Hesdinium sitam, cum omnibus quae tam a Rotberto Flandrensium comite quam ab Ingelranno aliisque quam pluribus eidem ecclesiae collata sunt,
l.6 domno Americo venerabili Aquicinensis coenobii abbati, suisque successoribus in cellam omni tempore libere possidendam consilio et assensu clericorum
l.7 suorum contradidisse, ita tamen ut singulis annis XII denarios pro respectu Taruennensi ȩcclesiae pretaxata aecclesia sancti videlicet Georgii persolvat.
l.8 Canonici quoque sancti Martini in cujus parrochia predicta dinoscitur esse aecclesia, accepta pro ejus commutatione aecclesia sancti Fusciani et quibusdam terris
l.9 huic largitioni consenserunt. Has itaque munificentias Philippus gloriosissimus rex in die natalis Domini post celebrata missarum sollemnia cum se dia-
l.10-demate cȩterisque regalibus indumentis in aecclesia sanctȩ Mariae Laudunensis exoneraret, astantibus episcopis quorum nomina supnotantur, ratas esse decrevit.
l.11 Nos autem utpote in episcopatu nostro Aquicinensem aeclesiam foventes, pontificali auctoritate interdicimus, ut nullus ei injuriam inferat, nullus
l.12 res ejus vel aecclesias quȩ tam a Gerardo Cameracensium episcopo quam ab aliis fidelibus ei collata sunt auferat vel invadat, nullus sub occasione
l.13 construendae abbatiȩ seu alio quolibet modo sancti Georgii ȩcclesiam prefatae Aquicinensi ȩcclesiae auferre presumat. Ut autem hoc decretum nostrum posteris
l.14 inconvulsum permaneat, auctoritate imaginis nostrae testimonioque fidelium corroborari decrevimus. S. Manasse Remensis archiepiscopi [croix]. S.
l.15 Hugonis Suessionensis episcopi [croix]. S. Elinandi Laudunensis episcopi [croix]. S. Philippi Catalaunensis episcopi [croix]. S. Rabodi Noviomensis episcopi [croix]. S. Ger-
l.16-vuini Ambianensis episcopi [croix]. S. Litaldi Silvanectensis episcopi [croix]. S. Lantberti Atrebatensis episcopi [croix]. S. Walteri Meldensis episcopi [croix]. Actum Laudu-
l.17-ni anno incarnati Verbi MLXXXXVI, indictione IIII, regnante Philippo gloriosissimo Francorum rege anno XXXIIII archiepiscopatus domni
l.18 Manasse anno primo.
l.19 Fulcradus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
l.20 [sceau].
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 157-158.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2-2, n° 103, p. 294-296.
GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 105-106, n° 14.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°428 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°428»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte428/. Date de mise à jour : 29/03/12.