Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 52 n° 247

<< < / > >>

Numéro4266

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date25/10/1075(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche421   mm

Largeur en bas310   mm

AuteurPons, abbé  de  SAINT-ANDRE d'AVIGNON

BénéficiaireBernard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Accord entre Bernard abbé de Saint-Victor de Marseille et Pons abbé de Saint-André-lès-Avignon qui remet tous les droits que son abbaye prétendait avoir sur le prieuré de Bargenon, en échange de l'église Notre-Dame de Vérune au terroir de Cadenet.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sancte et individue Trinitatis. Hȩc est karta memorialis et descriptio definitionis, quȩ facta est inter abbatem
l.2 sancti Victoris monasterii Massiliensis, et abbatem monasterii sancti Andreȩ quod est situm juxta Avinionem, in ulteriore
l.3 parte fluminis, et utriusque loci congregationem, eo modo sicut inferius scriptum est. Conquerebatur enim abbas et monachi sancti Andree
l.4 super ecclesia sancte Mariȩ quȩ est in valle Vergemonis, quam scilicet tempore longo possederant, eo quod hanc illis monachi sancti Victoris violenter
l.5 abstulerint. Quo contra, Massiliensis abba[s] et ceteri fratres descriptionem grandem de villa Vergemonis et de omni fere territorio in kartis
l.6 antiquissimis ostendebant, simulque astruebant numquam ibi sancti Andreȩ monachos, absque Massiliensium fratrum querimonia, vel anno integro
l.7 quievisse, ita ut vice alia prefati Massilienses, Avinionensibus inde recedentibus, predictam ȩcclesiam in jus suum receperint. Quid plura? Tandem
l.8 abbas Massiensis, cum congregatione Deo amabili participato consilio, licet aliquibus id nolentibus fratribus, eo quod satis justitiam sibi ad hos suf-
l.9-fragari confiderent. Verumtamen propter pacis et karitatis intuitum, quatinus ad religiosi ordinis homines propter damna de mundialibus
l.10 judiciis malicia non subriperet secularis, obedientiam quandam, quȩ est in episcopatu Aquensi, in territorio castri quod vocatur Chat[enet]um, et appellatum
l.11 Sanctam Mariam ad Veirunas, de jure sancti Victoris, cum omni substantia et supellectili quȩ ibi erat, quȩ a CC ferme solidos a preciatoribus Massi-
l.12-liensibus estimata est, domno abbati Sancti Andreȩ, eo quod hanc ille nominatim expetiit, atque omnibus successoribus ejus, grato animo et bona vo-
l.13-luntate, largitus est, et unum campum qui erat in contentione cum Dodo de Luzmari, exceptis rebus aliis quȩ non sunt in ista donatione,
l.14 scilicet Relianeta, et quecumque ad eam pertinent, et ea quȩ sunt in territorio de Tres Eminas; hec retinuerunt abbas et monachi Sancti Victoris. Hanc ergo obe-
l.15-dientiam, cum his quȩ ad ipsam pertinent, que sunt infra territorium predicti castelli de Chateneto, habeant abbates et monachi sancti Andre[ȩ sem]per
l.16 et quie[te po]ssideant, atque abbatibus sancti Victoris et congregationi amici semper et fideles [existant]. Deinde predictus abbas Pontius
l.17 mon[asterii] sancti Andreȩ cum fratribus, vice omnis congregationis suȩ, obedientiam illam vel ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ, que est in valle Vergemonis, in
l.18 episcopatu Forojuliensi, et ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Favars, et ecclesiam sancti Petri de Reanna, que est in episcopatu Guapincensi, cum omnibus quȩ ad eas
l.19 pertinent, sancto Victori et Bernardo abbati et omnibus successoribus ejus et omni congregationi Massiliensis monasterii guirpivit et de-
l.20-finivit; et si quod jus vel si quas voces ibi appellare videbantur, vel si quid ibi monachi Sancti An[dreȩ] adquisierint quod de jure sancti Victoris
l.21 non fuerit, totum, in manu predicti abbatis M[as]siliensis, Sancto Victori et ejus congregationi donavit, ut quiete semper habeant, teneant et pos-
l.22-sideant, et abbatibus Sancti Andree vel con[gregati]oni amici et fideles existant. Ceterum universȩ querimoniȩ, quas, ex utrisque partibus,
l.23 usque ad id temporis, prescripte congregation[es ad in]vicem habuerunt, sive juste sive injuste fuerint, in ȩternum finitȩ sint et perpetua oblivio-
l.24-ne sepultȩ, firma semper inter utrumque Dei gregem concordia vel pace regnante, prestante domino nostro Jhesu Christo. Sane sciendum quod
l.25 ȩcclesiam Sancti Sepulcri, que [est] apud Forncalcherium castrum, quam scilicet monachi Sancti Andree perdiderant, si quomodo potuerint,
l.26 sibi predicti sancti Victoris monachi vindicare, non debent illis proinde prefati monachi Sancti Andree calumniam ullam vel injustam contrarie-
l.27-tatem inferre.
l.28 Facta est definitio guarpicionis et donationis seu co[mutationi]s istius [apud cellam sanct]i Simphoriani, in valle Speculi, presentibus
l.29 religiosis ac nobilibus monachis sive laicis, atque hoc ipsum com[uni voto confirmantibus et laudantibus universis],
l.30 anno ab incarnatione Domini millesimo LXXV, VIII kalendas [novembris, inditione XI, regnante Domino nostro Jhesu Christo].
l.31 Si quis autem contra hanc pacis et concordie pactionem ire vel inquietare voluerit, nulla id valeat ex [malivolencia]
l.32 explere quod [appetit], sed, donec resipuerit, condempnatus et anathemazatus, omnibusque maledictionibus, que in veteri vel
l.33 novo te[stamento scripte sunt], obnoxius in perpetuum sit; sed, et si quid damni intulerit, in judicio duplicatum cogatur exsolvere.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 529-531, n° 533.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4266 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4266»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4266/. Date de mise à jour : 29/03/12.