Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 50 n° 236
Numéro4257
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1070(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche269 mm
Largeur en bas402 mm
AuteurBéranger, fils du vicomte Richard
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 bona satis magnifice in seculo contulisse videtur, gratias ago justumque esse cognosco ut ei qui mihi omnia commendavit, ego quoque de ipsis in beneplacito
l.3 serviam. Ipse autem econtra semper contra voluntatem ipsius egisse me fateor, sed quia scio illum esse piissimum, et sinon ut dignum exit aliquid tamen adgredior ponere
l.4 in servitio ejus inicium, quatenus ipse me in idipsum dirigere et ad perfectum finem dignetur gratia sua perducere. Aecclesiam igitur juris mei quȩ mihi a parentibus obve-
l.5-nit quȩ est sita in pago Rutenico in vico Amilaudo, et est consecrata in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Mariȩ, omnipotenti Deo sub spe monaste-
l.6-rii construendi libenter atque devote offero et ei qui magnus est pro tantis donis parum offerre non timeo, quoniam ipse novit pro parvis magna et pro temporalibus premia
l.7 retribuere sempiterna. Dono ergo prescriptam ȩcclesiam Deo et sancte Dei genitrici Mariȩ dominȩ nostrȩ, et sancto victori gloriosissimo martiri et abbati Ber-
l.8-nardo et successoribus ejus et monachis in monasterio Massiliensi Deo servientibus tam presentibus quam futuris, ȩcclesiam videlicet cum omni presbiteratu suo ab
l.9 integro quantumcumque ubi usque hodie presbiteri tenuerunt. Si quid autem in reditibus ejusdem ȩcclesiȩ sive in decimis laici habent, id quamdiu ipsi tenuerint mihi reservo et servicium
l.10 ipsorum ad usus meos retineo. Quicquid vero exeo ab ipsis feusalibus meis michi adquirere quocumque meo potuerint, id totum ego similiter Deo et sanctȩ Mariȩ sanctoque
l.11 Victori et monachis ut habeant et possideant et volo et dono, in vico autem ipso vel burgo in circuitu ipsius aecclesiȩ quantumcumque ad officinas monaste-
l.12-rii debet large et spaciose sufficere similiter Deo et sanctȩ Mariȩ sancto Victori et monachis dono. De ceteris vero que in ipso burgo habeo nihil volo ut
l.13 acaptent sine meo consilio. Hec omnia sicut superius scriptum est in manu abbatis Barnardi Germani utique fratris mei sed et Ricardi ejusdem monasterii
l.14 monachi qui similiter mihi etiam frater est quorum consilio atque dilectione maxime ductus, id ago. Dono ego Berengarius omnipotenti Deo et sancte Dei geni-
l.15-trici semperque Virgini Mariȩ sanctisque apostolis Dei Petro et Paulo et sancto Victori gloriossimo martiri in monasterio Massiliensi et monachis ejusdem mona-
l.16-terii tam presentibus quam futuris et cedo et trado et de meo jure in jus eorum, potestatemque transfundo ad alodem et ad omnem honorem ut habeant
l.17 teneant et possideant absque ullius inquietudine sive contrapellatione non possim ego in futurum hoc ullo modo inmutata voluntate destru-
l.18-ere sive mutare neque ullus heres meus neque aliquis cujuscumque dignitatis persona vel ordinis, immo idipsum in melius utinam semper proficiat semper au-
l.19-geatur et crescat, donec plenissime et perfectissime ad refrigerium animȩ meȩ Deo auxiliante sufficiat, et ut degentes inibi servi Dei et
l.20 cuncta Massiliensis cȩnobii congregatio pro salute ac redemptione animȩ patris mei Ricardi et pro salute mea et matris mee Rixendis que ad-
l.21-huc superest et diu supersit, et omnium parentorum meorum vivorum et defunctorum et omnium seniorum et fidelium atque amicorum meorum et omnium simul [.ora-
l.22-t]orum Dei misericordia debeant exorare. Facta est carta donationis hujus anno ab incarnatione Domini millesimo LXX indicione VIII.
l.23 Si quis autem hanc donationem irrumpere vel inquietare voluerit non valeat, insuper iram Dei omnipotentis cum omnibus maledictionibus que in veteri vel novo testamentos non resipuerit incurrat.
l.24 Sygnum Berengarii qui hanc donationis cartam fieri jussit et testes firmare rogavit. Signum Rixendis matris ejus. Signum Raimundi
l.25 fratris ejus qui ejusdem donationis codonatores et confirmatores bono animo et voluntate promtissima extiterunt. Signum Nizez Aldeberto. Signum
l.26 Bernardi Taila Quaire. Ugo frater ejus firmavit. Ricardus de Turre firmavit. Deusde de Severiag firmavit. Geraldus presbiter firmavit. Petrus frater
l.27 ejus firmavit.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4257 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4257»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4257/. Date de mise à jour : 29/03/12.