Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 48 n° 228
Numéro4250
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date03/1070(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche133 mm
Largeur en bas751 mm
AuteurAicfredus, Hersinde son épouse et leurs enfants de LEVODONE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 possessionum quȩ mihi satis large a parentibus obvenerit cum Dei adjutorio, desidero aliquid ordinare quod ad meam atque animarum ipsorum debeat redemptionem proficere. Ȩcclesiam igitur sancti Micahelis quȩ est in castro meo, in maximo et optimo capite honoris mei videlicet castello novo, quam Bernardus avunculus meus ad comunem dudum clericorum vitam construxit, et postea pater
l.3 meus et fratres mei sive ego ipse contra Dei preceptum clericis et laicis ȩtiam vendendo destruximus et de servitio Dei ad secularitatem malo nostro et culpa nostra convertimus. Si dignatus mihi fuerit in hoc idem piissimus et omnipotens Dominus opem ferre, ad honorem ipsius reparare atque restituere, devoto animo, et promptissima volontate dispono. Et quia in partibus nostris clericos canonice ac regulariter viventes, sicut ante-
l.4-cessor meus in voto habuerat facile invenire non potui, monachos ibi regulariter conversantes collocare decrevi locumque ipsum cum omnibus quȩ ad eum pertinent monasterio Massiliensi ad regendum et possidendum in perpetuum tradidi et de potestate mea in jus ac potestatem abbatis Massiliensis et sucessorum ipsius, per hanc scripturam donationis mȩȩ transfudi quatenus deinceps neque ego ipse debeam ad concutien-
l.5-dum quod absit eundem locum contigere neque ullus umquam homo Dei servitium inibi constitutum valeat umquam sive audeat aliquatenus disturbare. Donamus ergo ego Aicfredus et uxor mea Arsindis et filii mei Bermundus et Bernardus et Aigfredus omnipotenti Deo et sanctȩ Dei genitrici semperque virgini Mariȩ, sanctisque apostolis Petro et Paulo, et sancto VICTORI gloriossissimo martiri in monasterio
l.6 Massiliensi et abbati Bernardo et successoribus ejus et monachis ibi Deo servientibus tam presentibus quam futuris predictam ecclesiam sancti archangeli Michahelis cum omnibus quȩ ad eam pertinent, scilicet cum omnibus que illi dedit Bernardus avunculus meus sive alii quicque homines illi dederunt vel juste daturi sunt. Intergerrime sive ulla reservatione ad proprium habendum et possedendum et monasterium construen-
l.7-dum et per hanc donationis scripturam de potestate nostra in jus eorum transfundimus absque malo usu quod nos ibi non retinemus neque aliquem retinere in futurum promittimus pro amore Dei et redemptione animarum nostrarum et illius Bernardi qui hanc helemosinam prius constituit, et patris mei Aicfredi et fratrum meorum et omnium parentum nostrorum vivorum et defunctorum et omnium fidelium Dei qui hanc
l.8 helemosinam creverint sive adjutores ibi fuerint, quatenus per misericordiam Dei gehenne poenas valeamus evadere, et promissiones illas divinas quȩ omne desiderium superant, quas Deus diligentibus se promisit, percipere mereamur, precante domino nostro Jhesu Christo qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum Amen. Facta donatio hȩc anno ab incarnatione Domini millesimo
l.9 LXX in mense marcio, regnante Philipho rege, indicione VIIa. Si quis vero contra hanc donationem sive tam justam piamque institutionem moliri aliquid sive inquietare voluerit perficere id nullatenus valeat, sed iram Dei multatus omnibus quȩ in veteri vel novo testamento sunt maledictionibus nisi resipuerit aut satisfecerit in presenti seculo atque in futuro incurrat.
l.10 Signum Aigfredi, qui hanc cartam fieri jussit, et testes firmare rogavit. S. uxoris suȩ Arsindis. S. Bermundi. S. Bernardi. S. Aigfredi. S. Deusdedit canonici. S. Ugonis canonici. S. Ugonis de Mala Buxeria. S. Aigfredi de Albiniaco. S. Raimundi Wilelmi. S. Ademari de Petra. S. Ugonis Ademari. S. Aldeberti.
l.11 Convenit autem inter nos ut ego Bernardus abbas monasterii sancti Victoris et successores nostri post me priori sancti Petri Nobiliacensis monasterii, quod nostrum similiter est, quamdiu fidelis Dei et loci nostri fuerit predictum locum sancti Micahelis ad regendum semper et construendum quia proximus illi est, per oboedientiam comendemus quantum ibi secundum quod possibile fuerit servitium Dei faciat
l.12 custodire locumque ipsum de substantia sua donec construendus fuerit adjuvet ac sustentet et eum honeste ac religiose fideliterque secundum quod potuerit tractet. Sin autem quod absit prior ille sancti Leontii infidelis Dei fuerit sive noster aut comendatum sibi locum istum in neglegentiam miserit corripiatur. Si non emendaverit potestatem habebit abbas Massiliensis
l.13 extendere manum et vindicare sibi supradictum sancti Micahelis jurisque sui locum et tractare per se honestissime propter Deum.
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 68.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4250 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4250»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4250/. Date de mise à jour : 29/03/12.