Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 47 n° 225
Numéro4248
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/05/1069(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Largeur en bas540 mm
AuteurPons, fils du vicomte Guillaume de MARSEILLE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 blandimentis hujus fallacissimi mundi despectis, cȩnobii sancti Victoris abbatem expeciit seque monachum fieri postulavit, quatenus, post brevem istius mortalitatis excursum, in eterna vita celestis regni
l.3 veraciter unacum sanctis omnibus, effici mereatur coheres, non solum autem, sed etiam Christi, sicut ait apostolus, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, secundum quod ipse Dominus noster piissimus precipiens promisit: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum
l.4 ego, illic et minister meus erit; et iterum: Vos qui reliquistis omnia et sequuti estis me, centuplum accipietis et vitam eternam possidebitis. Et quoniam is qui divine sapientiȩ consiliis agitur, insipienter aliquit non disponit dum se salvat,
l.5 noluit ea que habuerat ita inconsulte perdendo relinquere, ut non etiam eligeret de his partem aliquam Deo, cui placere desideravit, efferre, sciens scriptum: Non apparebis in conspectu meo vacuus et Dominus, quando precepit
l.6 omnia derelinquere, substanciam ipsam pocius jussit vendere et pauperibus dare: non enim ignorat amator misericordiȩ quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Et ideo unde unum vult pauperem offici
l.7 inde etiam vult egeno alii subveniri. Propterea predictus de quo loquimur juvenis, gratia Dei, aliquit de alode suo, videlicet medietatem de castello quod appellatur Vidalban, suprascripto monasterio sancti ac beatissimi Victoris, et abbati
l.8 ac monachis, donacione sua, pio amore largitus est. Frater autem ejus, mu[nd]ialis ac secularis animi, Poncius nomine, dicens castrum illud nobilissimum atque ad defensionem sui honoris aptissimum, unacum fratribus suis, domno videlicet Fulchone atque Jaufredo,
l.9 prescriptum abbatem sancti Victoris et monachos magnis precibus expetivit, quate[n]us illud sibi sua gratia mutuare atque concambiare deberet, offerens illis ad hoc in vicissitudine Grimaldum, eque castellum, in Fraxeneto situm, simulque asserens illud valencius
l.10 monasterio profuturum, seque deincebs promittens, propter hoc, in omnibus quecumque ad proficuum sancti Victoris poterint provenire, benivolentissimum amicum et fidelissimum adjutorem. Flexi autem predictus abbas et monachi promissionibus atque precibus seniorum,
l.11 sicut servos Dei semper decet esse liberales ac mittes, deprecantibus consenserunt et predicto Poncio medietatem de Vidalban donaverunt. Similiter et Poncius medietatem suam in castello quod vocatur Grimaldus monasterio sancte Marie sanctique Victoris, in manu
l.12 abbatis ac monachorum tradidit, guerpivit et donavit, et inde hanc conscriptionis kartam ad memoriam futurorum fieri jussit. Ego Pontius, Wilelmi vicecomitis filius, dono omnipotenti Deo et sanctȩ Dei genitrici Marie, semper virginis, et sanctis ac
l.13 beatissimis apostolis Petro et Paulo, et sancto Victori, gloriosisimo martyri, et sociis ejus sanctis martyribus et confessoribus, in monasterio Massiliensi quiescentibus, et abbati Bernardo ejusque successoribus, et monachis, presentibus et futuris, in eodem monasterio
l.14 Deo servientibus, medietatem castelli quod appellatur Grimald, quod est in Fraxeneto, in comitatu Forojuliensi quam ibi habeo in castello et in villa, cum omnibus que ad eundem castellum pertinent, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis,
l.15 arboribus, pomiferis et inpomiferis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, portis, ortis, oglatis, exiis et regressis, montibus et collibus, rupibus et vallibus, et omnibus omnino rebus que ad eundem castellum pertinent, medietatem ab integro,
l.16 per totum territorium prescripti castelli, sicut ibi abeo vel habere debeo, sive aliquis homo per me. Hec omnia, sicut suprascriptum est, dono ego et uxor mea Deo et sanctȩ Marie sanctoque Victori, et abbati et monachis Massiliensibus, et transfundo et guerpio
l.17 ad proprium alodem, propter medietatem de Vitalban, et propter animam meam, ut abeant, teneant et possideant, jure perpetuo, et intercedant pro nobis ad Dominum, me videlicet Pontio et uxore mea, que mecum suprascriptam donationem donat, nomine Burgundia.
l.18 Facta est hec karta donationis anno ab incarnatione Domini millesimo sexsagesimo nono, indicione VII, epacta vicesima quinta, die mensis mai quinto, videlicet tercio nonos mai, et luna Xa.
l.19 Eichardus firmat. Fulco firmat. Gaudfredus firmat. Pontius firmat. Petrus firmat. Willelmus firmat.
l.20 Si quis igitur heredum nostrorum vel cujuscumque persone homo, nunc vivens vel in futurum nasciturus, qui contra hujusmodi kartam donationis vel commutacionis quam nos, ego scilicet Pontius et uxor mea Burgundia nomine, cedimus et donamus,
l.21 ire, agere, dissolvere vel qualicumque irrumpere ex ea, vel de ea ullo modo alienare voluerit, per aliquod damnum vel contrarietatem sancti Victoris, non valeat quod nisus fuerit adimplere neque perficere, sed bibens de fiala ire Dei,
l.22 maledicatur maledictione perhenni, et nisi ad voluntatem abbatis vel monachorum sancti Victoris emendans quod male agere deliberavit penitenciam egerit, omnes excommunicationes maledictionum que in veterri, in novo
l.23 testamento scripte sunt decidentes super eum veniant, donatione suprascripte commutationis firma et stabili perpetuo jure permanente.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 578-579, n° 589.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4248 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4248»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4248/. Date de mise à jour : 29/03/12.