Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 45 n° 215

<< < / > >>

Numéro4240

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1127(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche167   mm

Largeur en bas160   mm

AuteurR., moine  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

BénéficiaireBernard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Lettre de R., religieux de Saint-Victor de Marseille, qui félicite l'abbé Bernard de son élection, lui annonce qu'il n'a pu achever son voyage à Rome, et sollicite la permission d'aller étudier le droit à Pise.

Fac-similé

Texte

l.1 B[ernardo] suo reverentissimo domino summeque laudis celebratione dignissimo, monasterii Massiliensis divinȩ
l.2 largitatis munificentia dispensatori quam optimo, R., ejusdem servus, omnium licet sibi famulantium
l.3 humillimus, non in dilectione tamen minimus, debite servitutis obsequium. Evangelista testante liquet ab angelis
l.4 fuisse declaratum quod in terra pax hominibus bone voluntatis et alibi scriptum est: sufficit bona voluntas. Jure igitur sicut
l.5 voluntas et aliquid perficiendi bonum et si perficere nequeat suffiens esse perhibeatur eadem quoque michi qua erga vos semper
l.6 habui sufficere procul dubio credatur. Nam postquam vestrȩ magnitudinis famam que jamdiu meis intonuerat
l.7 auribus corporeis occulis videre promerui, vestrȩ dilectionis inmensitati, prout multis scire licuit, meȩ parvitatis in-
l.8-genium inseparabiliter adhibere studui. Sed ut probatio dilectionis, quȩ infra pectoris septa estuando latitabat,
l.9 operis exhibicione quandoque redoleret, admodum optare solebam. Nunc ideo quia Deus plebem suam visitavit, quando
l.10 vos ad optimam quam elegit sibi Maria partem sublimavit, et monasterium Massiliense jam rectoris indigen-
l.11-tia pȩnitus obfuscatum vestrarum illustratione virtutum mirifice decoravit, quantum constat me gaudere,
l.12 si omnes artus in linguas verterentur, imposibile est cuiquam explicare. Si autem vestre solite bonitati placeat
l.13 attendere, ubi vos ad predictum, Deo ducente, gradum provectum fuisse comperi ut vestris obtemperarem jussibus, cur
l.14 venire distuli, causam, tametsi non sufficientem, reddere sum paratus. Noscat itaque vestra, desiderantissime
l.15 pater, clementia, me quondam predicti cenobii fratrum accepta licentia, pro quodam nobis imminenti et intollerabili
l.16 negocio satis, ut credo jam vobis notificato, Romam ire cȩpisse ac usque Papiam sine collega proprio nimia
l.17 paupertate dimisso cum romipetis extraneis profectum fuisse. Sed quia divine voluntati me ceptum iter
l.18 complere non libuit, animal cujus vehiculo Romam usque tendere satagebam, in itinere prius infirmatum,
l.19 prorsus ibidem mihi defuit. Quapropter ulterius incedere quia non valerem infectoque negotio statim redire
l.20 vehementer erubescerem, prius quidem titubare cȩpi, postremo tamen litterarum studiis operam dare disposui,
l.21 ibique paucis Dei gratia interpositis moris, hactenus animum exercendo moratus fui. Hec est igitur causa, dul-
l.22-cissime domine, cur, postquam illud quod anima mea diu optaverat evenisse comperi, ad vos festinare
l.23 distuli, immo magis ac magis, ut melius vobis ammodo vitam comite deservire valeam, stu-
l.24-dere proposui. Nunc autem quia per totam fere Italiam scolares et maxime Provinciales, necnon ipsius
l.25 ordinis de quo sum, quamplures legibus catervatim studium adibentes incessat conspitio, et monasterium
l.26 nostrum a clericis et a laicis sine intermissione placitando lacessiri atque justarum possessionum de-
l.27-trimentum pati considero, aliquantulam ujusmodi scientiam habere desidero. Nam si quid in hoc opere
l.28 divina largiente gratia prevalerem, non secularibus placitis iniarem sed solam nostri monasterii justiciam
l.29 quantum possem, adjuvarem. Si vestre igitur, summe patre, dignitati placeat ut in hoc opere studium, pro posse
l.30 meo, ȩxerceam, queso et suppliciter obsecro quatenus super hoc negocio karitativam michi licentiam impen-
l.31-datis, et Pisano priori vestris litteris ut mihi subveniat mandare disponatis. Si enim quod expeto apud
l.32 vestram misericordiam impetravero, Pisas ad ȩxercendum ibi studium, si Deus consesserit, adiero. Interim autem usque
l.33 ad festivitatem sancti Michaelis vestre consolationis preceptum expectavero. VALETE.

Bibliographie

MARTENE (Edmond) et DURAND (Ursin), Veterum scriptorum et monumentorum historicorum, dogmaticorum, moralium amplissima collectio, 9 vol., Paris, 1724-1733, col. 469-471.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, col. 639-642.

DUFOUR (Jean), GIORDANENGO (Gérard), GOURON (André), L'attrait des "leges" : notes sur la lettre d'un moine victorin (vers 1124/1127), in Studia et Documenta Historiae et Iuris, 45 (1979), p. 503-529, p. 529.

NEBBIAI-DALLA GUARDA (Donatella), Saint-Victor de Marseille et l'Italie : notes d'histoire culturelle, in NEBBIAI-DALLA GUARDA (Donatella), GENEST (Jean-François), Du copiste au collectionneur. Mélanges d'histoires des textes et des bibliothèques en l'honneur d'André Vernet, Turnhout, 1998 (Bibliologia 18), p. 285-300, p. 288-289.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4240 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4240»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4240/. Date de mise à jour : 14/11/16.