Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 45 n° 214
Numéro4239
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date21/07/1065(fiabilité :édition)
LieuMarseille(lat :apud cenobium ejusdem gloriosissimi martiris)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche141 mm
Largeur en bas330 mm
AuteurBertrand II, comte de PROVENCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in solemnitate beatissimi [Victoris], apud cenobium ejusdem gloriosissimi ac precellentissimi martiris, B. comes Provinciȩ in capitulum se introduci devote atque humiliter
l.3 petiit, ut servorum Dei se oratio[nibus jungeret]. Ubi cum officiosissime susceptus esset, circumsedente magno fratrum conventu, postulata societate, in fraternitatem receptus est, sicut
l.4 et parentes ejus antea fuerant, [prom]isitque se eidem monasterio fidelissimum semper affuturum et amicum et defensorem et in omnibus adjutorem. [Donati]ones quoque sive
l.5 helemosinarias con[cessiones quas dicto monasterio] parentes sui vel certe multi alii nobiles viri retroactis temporibus donaverunt, similiter et ipse omnia libenter donavit atque
l.6 astipulationis s[... munimi]ne confirmavit, quatenus universa quȩcumque in tota Provincia, donatione, emtione sive cocambiatione, usque ad diem illum
l.7 [a supra]dicto monasterio S[ancti Victoris] conquisita sunt, in monasteriis, ȩcclesiis, cellis, castellis, villis, terris cultis et incultis, silvis, pascuis, pratis, arboribus, aquis,
l.8 aquarumque decursibus, exiis et regressiis, ortis, fredis, salinariis, piscationibus, venationibus, agris atque agrariis, cum omnibus omnino rebus, in omnibus omnino locis, ad prefatum
l.9 locum pertinentibus, in terra et in m[ari] et in insulis, universa, cum omni libertate et aucto[ritate], monachi Sancti Victoris habeant et possideant semper. Hec omnia, sicut suprascrip-
l.10-[tum est], ego B. totius Provinciȩ gratia Dei comes, pro redemtione anime mee et parentum meorum, donavi et firmavi et hanc kartam inde fieri jussi. Si quis successorum
l.11 meorum, sive aliqua aecclesiastica aut secularis persona inquietare voluerit, non valeat, sed in duplum emendare, cogatur quicquid de hoc extorquere conatur. Datum in manu
l.12 Bernardi abbatis, loco et tempore quo supra, ab omnibus qui ibi aderant confirmatum est. Post evolutum autem annum, apud Arelatum, in monasterio Sancti Genesii, ab eodem comite, in manu
l.13 prefati abbatis, faventibus ejusdem urbis civibus, eadem reiterata donatio est et a cunctis assistentibus confirmata.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 548-549, n° 1080.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4239 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4239»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4239/. Date de mise à jour : 29/03/12.