Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 41 n° 195

<< < / > >>

Numéro4223

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/04/1062(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurGérald Amelii, Vidianus Ermengaudi

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Geraldus Amei et Vidianus Ermengaudi donnent à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Durand les églises Saint-Pierre et Sainte-Ségolène situées au diocèse d'Albi, au lieu dit La Grave, avec toutes leurs appartenances.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Notum sit omnibus in Christo credentibus, quoniam precurrente synodali decreto, quod ab Ugone, domni Nicolai Apostolici legato, atque episcopis et ecclesiasticis viris, in consilio
l.2 Tolosano statutum est, concussa sunt audientium corda, audientes neminem posse laicum ingredi cȩlestem patriam, qui hic contra precepta cannonum male invasam possederit ȩcclesiam.
l.3 Ideoque inspirante clementia Dei honorabiles viri Geraldus Amelii et Vidianus Ermengaudi, in quorum potestate erant quedam ȩcclesiȩ, quarum una est, ubi corpus beatȩ Sigolene requiescit,
l.4 altera que in honore beati Petri apostoli fuit dedicata, in qua predicta beatissima Sigolena cum pluribus virginibus monasticam vitam duxit, quȩ sunt fundate in comitatu Albiensi, in loco
l.5 quem dicunt Ad Grava, habito salubri consilio cum clericis supradictarum ȩcclesiarum, cȩterisque religiosis hominibus, decreverunt predictas ȩcclesias ad priorem statum reparare. Cumque complacuisset,
l.6 ut monachis Deo militantibus traderentur, deliberatum est faciendam esse donationem de predictis ȩcclesiis, et de omnibus rebus ad easdem ȩcclesias pertinentibus, monasterio Massiliensi, quod est fundatum
l.7 in honore s[ancti Dei] genitricis Mariȩ, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et beatissimi Victoris martyris et sociorum ejus. Igitur in Dei nomine ego Geraldus cum consilio fratrum et propinquorum meorum, necnon
l.8 et ego Vidianus, qui vocor abbas hujus ȩcclesiȩ et archidiaconatus Albii fruor nomine, consentientibus clericis et fidelibus populis, damus et concedimus jamdictis ȩcclesiis, videlicet sancti Petri et sanctȩ
l.9 [Sigolene, quas] hucusque injuste tenuimus, et res earum male possedimus, omnem decimum, [quam ab eisdem] ȩcclesiis usque modo recepimus, et in nostra potestate abuimus vel abemus, et que dein-
l.10-[ceps nobis reddi]derit ex eorum potestate, qui a nobis acceperunt, et omne cimiterium et omnes oblationes, quas cuncti fideles pro vivorum vel defunctorum remissionem ipsis ecclesiis optu-
l.11-[le]rint, et illas condaminas quȩ sunt juxta cimiterium beatissime Sigolene usque ad stratam publicam, et usque ad flumen Tarni, et in ipso flumine locum ubi molinus unus construatur.
l.12 Et hoc totum facimus affirmante preposito ipsius ȩcclesiȩ Guillelmo, qui et ipse similiter omnem potestatem ipsius ȩcclesiȩ et decimam suȩ prebosdiȩ concedit et cameram aderentem ȩcclesiȩ, et unum
l.13 [lex]alem, qui ei aderet, in quo magna domus construatur, et in paxeria supradicti molini unam piscatoriam. Totum autem illum honorem, quem idem Guillelmus visus est per prebosdiam tenere et ante-
l.14-[c]essores ejus et omnes cannonicas ad easdem ȩcclesias pertinentes, si possessores earum in vita sua gratis vel pro munure dederint eas eisdem ȩcclesiis et monachis monasterii Massiliens[is]. Nos idem Geraldus et
l.15 [V]idianus omnem censum et subjectionem eorum similiter damus. Si autem in vita sua hoc facere noluerint, post obitum eorum honores illorum, et omnem censum supradictis ȩcclesiis et jamdictis abita-
l.16-[toribus earum c]oncedimus et affirmamus, totumque intervallum dextere parti ȩcclesiȩ sanctȩ Sigolene aderentem usque ad predictas condaminas, sicut maceria ȩcclesiȩ dividit. Similiter donamus ubi claustra
l.17 et [officine construantur]. H[oc] autem t[ot]um, videlicet supradictas ȩcclesias, et omnia ad easdem ȩcclesias pertinentia, quȩ nos modo eis donamus, et que modo abent, et que inantea qualicumque modo
l.18 [adquisierint, do]namus et concedimus [nos] omnes prescripti domino Deo et monasterio Massiliensi, quod est consecratum in honore Sanctȩ D[ei genitricis] Mariȩ, [et] beato[rum] ap[ostolorum Pe]tri et Pauli, et sanctorum
l.19 [martyru]m Victoris et sociorum ejus, in manu domni abbatis Durandi et cunctȩ congregationis ipsius loci tam presentis quam futurȩ, ut abeant et possideant in perpetuum, et ibi suos monachos omni
l.20 tempore mittant, qui ibi servicium Dei faciant et pro nobis omnibusque propinquis Deum semper exorent. Quod si nos aut aliquis aliquando homo hanc donationem infringere, quod absit, volu-
l.21-erit, noc hoc valeamus aut valeant, sed compositis XL libras auri, et nisi satisfecerit, omnium sanctorum subactus excomunicationi hec donatio firma permaneat.
l.22 Facta karta donationis III nonas Aprilis anno ab incarnatione Domini millesimo LXoIIo, inditione quarta decima,
l.23 regnante Philippo rege Francorum. Nos Geraldus Amelii et Vidianus Ermengaudi, qui istam cartam donationis fieri jussimus et manibus nostris firmavimus
l.24 et testes firmare rogavimus. Signum [croix] Geraldi Amelii. Signum [croix] Vidiani Ermengaudi.
l.25 [signum] MAIAMFREDUS MONACHUS qui istam cartam scripsit die et anno quo supra.

Bibliographie

MARTENE (Edmond) et DURAND (Ursin), Veterum scriptorum et monumentorum historicorum, dogmaticorum, moralium amplissima collectio, 9 vol., Paris, 1724-1733, t. 1, p. 453.

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 53.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4223 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4223»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4223/. Date de mise à jour : 29/03/12.