Lille, AD Nord, 1 H 414 n° 3739
Numéro422
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1094(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche451 mm
Hauteur à droite414 mm
Largeur en haut352 mm
Largeur en bas333 mm
AuteurGérard, évêque de THEROUANNE
BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Pastorali sollicitudine urgemur et divinis atque apostolicis informamur disciplinis, ut pro sanctȩ aecclesiae statu sollicito vigilemus affectu.
l.3 Quapropter aecclesiam Sancti Georgii martyris juxta castrum Hesdinium sitam, cum omnibus quae tam ab in Hingelranno quam ab
l.4 aliis eidem ecclesiȩ collata sunt, tibi Aimerice Aquicinensis cenobii abbas tuisque successoribus in cellam omni tempore libere possiden-
l.5-dam consilio et voluntate canonicorum hujus ȩcclesiae sancte Mariae concedimus, ita tamen ut singulis annis XII denarios huic Terua-
l.6-nensi cui Deo auctore presidemus aecclesiae, ecclesia Sancti Georgii reddat. Canonici quoque Sancti Martini in cujus parrochia predicta est
l.7 aecclesia accepta pro ejus commutatione aecclesia Sancti Fusciani et quibusdam terris, huic nostrae donationi consentiunt eo tenore ut
l.8 hospites sancti Georgii in Nativitate, Pascha et Pentecosten, ad aecclesiam Sancti Martini veniant ibique baptizandi baptisma et nubentes bene-
l.9-dictionem accipiant, decimas quoque segetum et animalium exceptis servientibus sancti Georgii reddant. Ipsi tamen monachi
l.10 oleum infirmorum in hac aecclesia Teruanensi accipiant, et excommunicatos et penitentes nostros suscipere non presumant.
l.11 Et ut monachi ibi Deo quietius serviant pontificali auctoritate precipimus, ut nullus eis injuriam inferat, nullus res eorum
l.12 auferat vel invadat, nullus sub occasione construendȩ abbatiae Sancti Georgii aecclesiam tibi o Aimerice Aquicinensis abbas
l.13 vel tuis successoribus auferre presumat. Quod qui presumpserit anathematis vinculis astrictus cum Juda traditore
l.14 aeternos in inferno patiatur cruciatus. Cunctis autem ista fideliter custodientibus detur vita aeterna.
l.15 Actum est autem hoc anno dominicae incarnationis MLXXXXIIII, indictione secunda, regnante rege Philippo,
l.16 et Rotberto Flandrensium comite.
l.17 [croix] S. Gerardi Morinensis episcopi. [croix] S. Ernulfi archidiaconi. S. Milonis decani. S. Fulcuini cantoris. S. Odonis custodis. S. Giraldi abbatis
l.18 Hamensis. S. Bernardi prepositi Watanensis. S. Aimerici abbatis Aquicinensis. S. Balduini prepositi Ariensis. S. Landfridi abbatis Sancti Wlmari.
Notes
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 148.
GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 101-102, n° 11.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°422 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°422»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte422/. Date de mise à jour : 29/03/12.