Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 40 n° 188

<< < / > >>

Numéro4217

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1060(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche140   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurPons II, Geoffroi son frère, son épouse, évêque  de  MARSEILLE, et leur fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Pons II, évêque de Marseille, le vicomte Geoffroi son frère, son épouse et leur fils, donnent à Saint-Victor de Marseille le monastère Saint-Sauveur de Marseille.

Fac-similé

Texte

l.1 [IN NOMI]NE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Ego Pontius Massiliensis episcopus, et frater meus Josfredus, unacum uxore sua et filiis [suis, cogitavimus inter nos, quia si las] quȩ in potesta[te nostra sunt causas Dei ad servi]cium ip[sius instituere atque adjudicare studuerimus],
l.2 non parvam apud clementiam ejusdem benignissimi creatoris et judicis nostri, absque ulla cunctatione, promerebimus gra[tiam, et e contra]rio, si neglexerimus, incurrere nos procul dubio constat offensam. Ideoque [monasterium ancillarum Dei, quod intra]
l.3 urbis nostre ambitum a beatissimo Cassiano, cȩnobii Sancti Victoris abbate, olim fundatum atque institutum in antiquorum tradition[ibus probatur], magno desiderio, siquidem in hoc nobis Dei voluntas affuerit, cupimus [restaurare. Et equidem hoc ipsum]
l.4 pater noster domnus et venerabilis Willelmus vicecomes in voto habuit et devotas ibi feminas ad serviendum Christo consti[tuere, dic] tumque locum quem ex toto penitus destructum invenerat, aliquatenus reno[vare atque restituere, me Pontio sibi tunc]
l.5 libenter ac devotissime favente conatus est. Sed nunc ad tantam egestatem, peccatis nostris, feminȩ ille redacte sunt, ut penitus [vivere] ibi non possint. Quoniam ab inicio muliebris fragilitas tanta esse cognoscitur, ut in regim[ine suo virili providen]-
l.6-tia semper indigeat. Ob id ergo abbatem cȩnobii Sancti Victoris et sanctorum cȩt[eror]um servorum Dei qui ibi sunt, per misericordiam deprecati sumus [quatenus predict]um scilicet monasterium feminatum, exemplo sanctorum antecessorum suorum, ad regendum per karitat[em Dei accipiant, nec]
l.7 ullum ejusdem congregationis quamvis fragile membrum, in quantum potuerint, de corpore suo perire aliquatenus patiantur, [quod ab ipsis per] Dei gratiam impetravimus. Volumus jam nunc firmiter idipsum per scripturam statuere ut nemo [deincebs... justamque]
l.8 institutionem valeat in futuro disrumpere. Donamus igitur ego Pontius Massiliensis episcopus cum cannonicis nostrȩ sedis, et ego [Josfredus vicecomes unacum u]xore et filiis meis
l.9 monasterium ancillarum Dei, quod est infra urbem Massiliam, ȩcclesiam scilicet sancte [Marie... sancte Marie ad] Acuas predictum, et ipsam videlicet abbaciam cum omnibus quȩ ad eam pertinent, totam [et ab integro...]
l.10 Dei genetrici semperque virgini Mariȩ et Sancto Victori gloriosissimo martyri in monasterio ipsius quod est non longe ab ipsa urbe funda[tum, abbatique et successoribus] ejus, et monachis in eodem loco Deo servientibus, tam presentibus quam futuris, ut habeant [et possideant, et Dei ancillas]
l.11 que ibi sunt sive in antea erunt, caste, juste, pie atque misericorditer regant. Non hoc valeat ullus heredum nostrorum sive aliqua persona [...], vel disrumpere, vel minuere, sed semper hoc abbas et monachi Sancti Victoris teneant, et secundum [quod ipsis abbati et monachis]
l.12 visum fuerit, ordinent et disponant. Si quis autem in futurum abbas vel congregatio quȩ ibi futura est [... m]ulierum congregationem maluerint non habere, non regere, honorem sive res earum que ibi nunc [sunt vel in antea]
l.13 erunt, nullo modo sibi abbas ille vel monasterio suo valeat vindicare, sed ancillȩ Dei hȩc omnia cum omni sua melio [ratione habea]nt et possideant, et servicium Dei secundum quod potuerint faciant, [excepto] quod res monasterii Sancti Victoris que ibi
l.14 concesse fuerint, sine voluntate abbatis ac congregationis, nulla ratione contingant. Facta carta donationi[s predicti monasterii] anno millesimo sexagesimo Nativitatis Chrysti, et u[nus regn]i regis Phylippi.
l.15 Sig[croix]num Pontii Massiliensis episcopi. Sig[croix]num Josfredi vicecomitis, cum uxore mea et filiis, qui hanc cartam d[onati]onis scribere fecimus, et testes firmare rogavimus. Sig[croix]num Bonifilii cannonici. Sig[croix]num
l.16 Sig[croix]num Arnulfi cannonici. Sig[croix]num Andree prepositi cannonici. Sig[croix]num [...]. Sig[croix]num Echardi archiepiscopi Arelatensis. Sig[croix]num Josfredi filii Josfredi vicecomitis.
l.17 Sig[croix]num Petri Nodolia. Sig[croix]num Landeberti Adalberti. Sig[croix]num Aramberti cannonici. Sig[croix]num Amici cannonici. Sig[croix]num Odolrrici propheta.
l.18 Sig[croix]num Guido Rostagni. Sig[croix]num Bonifacii Rascaz. Sig[croix]num Bonifacii de Torr.
l.23 [Johannes] Rivipollentinus et Massiliensis monachus, qui hanc cartam donationis scripsi, die et anno quo supra [croix].

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 547-548, n° 1079.

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 49.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4217 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4217»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4217/. Date de mise à jour : 29/03/12.