Auxerre, AD Yonne, H 68 n°13
Numéro4198
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1113(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseSens
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche293 mm
Hauteur à droite299 mm
Largeur en haut368 mm
Largeur en bas359 mm
AuteurPierre, doyen de SENS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de SENS
Regeste
Texte
l.2 periculis adiutos, et a periculosis casibus frequenter esse liberatos. Credendum eciam et firmiter tenendum quod sicut intercessiones sanctorum prosunt
l.3 corporibus sic indubitanter proficiunt animabus. Quod ego considerans dum spiro, dum vivo, dum operandi facultatem habeo, aliquid in ta-
l.4-bernaculo Dei cum ceteris offerentibus offerre delibero, ubi alii aurum, alii argentum, lapides preciosos, cocum, pelles caprarum, et cetera
l.5 quedam offerunt, nec a pio domino modica pauperum munera reprobantur, quia non attendit muneris quantitatem sed animum bone voluntatis
l.6 divitiis locupletem. Quibus inspectis monasterio beati REMIGII, quod situm est in suburbio Senonice urbis et servis Dei monachis
l.7 ibidem Christo et beato REMIGIO militantibus tribuo libens ecclesiam beati Symphoriani martyris cum cymiterio et clauso vinearum,
l.8 in circuitu, que scilicet predecessores mei censuali tenore ab eodem monasterio tenuerant et ego post eos, ita videlicet ut
l.9 nullus propinquorum eorum de cetero aliquid in his reclamare vel requirere presumat, sed perpetuo et quieto jure beatus
l.10 REMIGIUS donationem istam possideat. Sciendum vero quod sacerdos predicte ecclesie beati Symphoriani usque ad tempus meum nullum
l.11 certum redditum habeat ibi, sed more mercennarii pecuniam per annum, nunc majorem, nunc minorem suscipiebat
l.12 a possessore loci. Quod ego detestans et corrigere volens, fixum et certum redditum de bonis ecclesiȩ sacerdoti
l.13 determinavi, ut purius et regularius ministraret Deo. Igitur constitui ut decimas ad ecclesiam pertinentes dividerent
l.14 sacerdos per medium et possessor loci excepta decima vinee adherentis ȩcclesiȩ quam possessor loci totam haberet.
l.15 Oblationes venientes ad manum sacerdotis, sacerdos haberet totas exceptis quinque festivitatibus istis. In festo
l.16 omnium sanctorum, in Natali Domini, in Purificatione sancte MARIE, in pascha per medium dividerent. In festo sancti Symphoriani,
l.17 possessor totum, sed illa die mane et sero procurabit l[au]te sacerdotem et clericum ejus. Sepulturas et quod ad baptismum
l.18 habetur, per medium. Benedictiones nuptiarum, et perarum, visitationes infirmorum, purificationes mulierum, oblationem
l.19 ad crucem in die parasceves, oblationes etiam in confessionibus sacerdos tantum. Quecumque vero his exceptis offeruntur
l.20 ad altare in annona, in denariis, in cera, in candelis, sive in quacumque spetie, omnia possessor loci. Quibus determi-
l.21-natis, supplico donno Guillermo abbati, et servis Dei monachis beati Remigii, ut pro salute mea, Deum exorent,
l.22 et post mortem meam unam missam cantent in conventu pro requie anime mee, et singuli sacerdotes singulas missas
l.23 infra tricenarium diem, et in ipso tricenario unaquaque die tribuant unam prebendam integram uni pauperi. In libro
l.24 vero in quo pronuntiant sollempnitates suas scribatur et promittetur commemoratio obitus mei, et in omni anno ipsa die
l.25 anniversarius dies meus agatur, missa cantetur in conventu, et prebenda detur pauperi. Hoc ut fiat abba pater Guillerme
l.26 et vos beati fratres flexis genibus supplex inploro, precor et obsecro misericordiam vestram ut dominus Ihesus parcat et misereatur
l.27 vobis qui dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 82-84, n° 21.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4198 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4198»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4198/. Date de mise à jour : 29/03/12.