Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 36 n° 168
Numéro4196
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1058(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche266 mm
Largeur en bas515 mm
AuteurAldebert, son frère Bertrand, évêque de Fréjus, Aclias sa mère, Ermengarde son épouse, Pierre, 1 Hugues et Guillaume ses fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud inferos quo tu properas, et Dominus dicit in evangelio : Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis,
l.3 et item : Quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum, ut quando ad diem judicii venerimus, audire possimus vocem Domini :
l.4 Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Propterea ego Aldebertus, et frater [meu]s Bertrannus episcopus, et mater nostra
l.5 Aiclias, et uxor mea Ermengarda, et filii mei Petrus, Ugo et u Wilelmus, filiique mei omnes ac filiȩ donamus aliquid de hereditate nostra, in comita-
l.6-tu Forojuliense, in territorio castri quod vocatur Marsendis, videl[icet s]uper fluvium aquȩ Indolȩ locales aptos ad faciendum molendinum,
l.7 cum omni ripa et cum omni aqua, et quantum necesse est ad ipsum molendinum [de i]psa aqua et de ipsa ripa, sine ullo malo ingenio, domino Deo omnipoten-
l.8-ti sanctoque Victori, gloriosissimo martyri, ejusque monasterio necne [Deo ibidem ser]vientibus monachis presentibus ac futuris, ut auxilio eorum
l.9 precum veniam mereamur nostrorum peccaminum. Verumtamen [inde accepimus] in precium [s]olidatas LXa. Ergo si quis, ego aut ullus de pa-
l.10-rentibus meis vel extraneis, irrumpere temptaverit hoc [donum, nequeat implere quod cona]tur injuste; cogatur tamen pro co[natu] iniquo solvere
l.11 libras X de optimo auro; insuper etiam, hac d[onation]e [firma stabilique in perpetuum manen]te, ipse omnipotentis Dei sanctorumque omnium iram in-
l.12-currat, atque, a coetu sanctorum alienus et cum Juda Sc[arioth, pereat in inferno] dampnatus. Facta donatio hȩc anno incarnationis
l.13 dominicȩ millesimo LVIII, indictione XI, epacta XXIII, [re]gnante domino nostro Jhesu Christo. Ego Aldebertus et frater meus
l.14 Bertrannus episcopus et mater nostra Aiclias et uxor mea et filii mei [omnes] ac filiȩ hanc donationem scribere jussimus et manibus propriis
l.15 firmavimus, ac testes firmare rogavimus.
l.16 Bertrannus episcopus firmavit.
l.17 Robertus de Montaniaguo firma. Atoierius firma. Rostagnus frater suus firma. Aicard[u]s Morena firma. Ricaus firma.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 563, n° 571.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4196 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4196»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4196/. Date de mise à jour : 29/03/12.