Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 35 n° 165
Numéro4193
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1057(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche578 mm
Largeur en bas332 mm
AuteurFoulques, Boniface et Ismido ses frères, Atenolfus et Bellieldis son épouse, et alii de LESd'ARCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Otbertus, et Attanulfus, et Lanbertus Pandulfus, et Lambertus Barbeta, nos omnes mulieres nostrȩ, et filii filieque nostrȩ,
l.3 pro animabus nostris parentumque nostrorum, donamus Deo et altari quod est consecratum in honore sanctȩ Mariȩ genitricis Dei sanctique
l.4 Victoris, et monachis ȩjusdem loci, tam prȩsentibus quamque futuris, ad proprium alodem, videlicet ȩcclesiam sancti Petri
l.5 sitam in comitatu Forojulensi, et in territorio suprascripti castri Arcus, donamus etiam totam illam terram cultam
l.6 et incultam quam habemus vel aliquis tenet per nos, infra istos terminos, quos dicemus. Hoc est de balma sicut vadit via
l.7 ad sanctum Petrum, et sunt claperii, et balma ad fontem Guinigerii, et sicut vadit via publica, usque in flumen Argentiam,
l.8 et sicut est crista de Tubero, et tendit in Podium Rotundum. Et sicut est fossatum de Fonte Loliosa, et tendit in jamdictum
l.9 flumen Argentiam. Omnia sicut jam diximus, quȩ habemus, vel aliquis per nos habere videtur infra istos terminos, donavimus
l.10 cum ipsa ȩcclesia sancti Petri ad proprium alodem, prescripto altari sanctȩ Mariȩ, et sancti Victoris Massiliensis monasterii
l.11 et monachis ȩjusdem loci prȩsentibus et futuris. Ea scilic[et r]atione, ut ipsi eadem in perpetuum habeant, teneant
l.12 et sine ulla inquietudine possideant. Hanc donationis cartulam fieri prȩcepimus, et manibus nostris firmavimus,
l.13 et alios firmare rogavimus. Sane si quis eam annullare, sive in aliquo decurtare temptaverit, non valeat
l.14 vendicare quod voluit, sed damnabitur in inferno inferiore cum Juda traditore, nisi emendaverit digna
l.15 satisfactione.
l.16 Fulco donavit et firmavit. Bonifacius donavit et firmavit. Ismido firmavit et donavit. Otbertus donavit et firmavit.
l.17 Attanulfus donavit et firmavit. Lambertus Pandulfus donavit et firmavit. Lambertus Barbeta donavit et firmavit. Christoforus fir[mavit].
l.18 Arnulfus fir[mavit]. Latbertus fir[mavit]. Pontius Tiernis fir[mavit]. Aimoinus fir[mavit].
l.19 [chrisme] Omni homini dum licet et in hac vita subsistit de eterna retributione cogitare debet, dicente scriptura :
l.20 Quantum potest manus tua facere instanter operare, qu[ia nec] opus, nec ratio, nec scientia erunt aput inferos quo tu
l.21 properas. Et Dominus dicit in evangelio : Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extingit ignem
l.22 ita helemosina extinguit peccatum. [Qua]ndo ad diem juditii venerimus, audire possimus vocem Domini :
l.23 Venite benedicti patris mei, percipite re[gn]um quod vobis paratum est ab origine mundi. Propterea ego Atenolfus
l.24 et uxor mea Bellieldis donamus [al]iquid de hereditate nostra post obitum nostrum in comitatu Forojuliense,
l.25 in villa que nunc[upant castrum Ar]chis vel in ter[ritorio] unum masum quem excolit Natalis Barbarinus,
l.26 campis videlicet [vineis, ortis, pratis], paludis, pa[scuis], piscationibus, molendinis, garricis, montibus, uglatis,
l.27 silvis, arboribus p[omiferis et inpomif]eris, aquis aquarumve decursibus, accessisque omnibus cumque introitu
l.28 et exitu suo, absque [ulla dimi]nutione, ut servi Dei omni tempore teneant, et possideant ac pro peccatis nostris, aput Dominum
l.29 intercessores existant. [Anno incarnationis Domini mille]simo LmoVII, indictione XI.
l.30 [It]aque donamus hȩc om[nia suprascripta Dei omnipotenti et sancti] Petri apostoli sanctoque Victori gloriosissimo martyri ȩjusque
l.31 [mon]astaerio, necne [Deo ibidem servientibus monachis, presentibus ac futuri]s, ut auxilio eorum prȩcum veniam mereamur nostrorum
l.32 p[eccaminum]. Ergo si quis nos [aut aliquis parentum vel extraneo]rum irrumpere temptaverit hoc donum, nequeat
l.33 implere quod conatur injuste. Cogatur tamen pro conatu iniquo solvere libras X de obtimo auro, insuper etiam hac donatione
l.34 firma stabilique in perpetuum manente. Ipse omnipotentis Dei sanctorumque omnium iram incurrat, atque acetu sanctorum alienus,
l.35 cum Juda Scarioht pereat in inferno dampnatis. Ego Atenolfus et uxor mea Belieldis hanc donationem scribere
l.36 rogavimus, et manus propria firmavimus. Hac testes firmare rogavimus.
l.37 Et ego Ismido et uxor mea Dalia et filii et filieque nostrȩ, pro animabus nostris parentumque nostrorum donamus Deo, et altari
l.38 quod est consecratum in honore sanctȩ Mariȩ genitricis Dei, sanctique Victoris, et monachis ȩjusdem loci, tam prȩsentibus quamque futuris,
l.39 et sancti Petri de Arcus donamus illum nostrum decimum de una condamina justa fluvium Argentium, de alia parte via plubica,
l.40 et de alia parte perareda, et de alia parte terra de Aldeberto Paliolo. Et accepit Ismido supradictum propter ista
l.41 donatione, unum verrum obtimum a Rigaldo, monacho nostrȩ congregationis.
l.42 VALETE.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 572-574, n° 581 et 582.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4193 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4193»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4193/. Date de mise à jour : 29/03/12.