Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 34 n° 157

<< < / > >>

Numéro4185

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1056(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurFoulques, vicomte  de  MARSEILLE, et alii

BénéficiaireLa Trinité de Trets, prieuré de Saint-Victor de Marseille

Regeste

Foulques, Guillaume, Geoffroi et Pierre vicomtes de Marseille, reconstruisent et dotent en terres l'église de la Trinité dans la vallée de Trets, au comté de Provence, que l'archevêque d'Arles Raimbaud de Reillane consacre.

Fac-similé

Texte

l.1 Postquam divina dispensatione sunt gesta quȩ a propheticis oraculis de Christi incarnatione multo ante sunt edita, omnipotens Deus per apostolos suos mundo contulit leges, quibus catheclismati homines, suo
l.2 famulantes auctori, Christi efficerentur heredes. Inter quas etiam videlicet leges, precipue ab apostolis est decretum Domino hedificare ȩcclesias, intra quarum septa custodiantur dominici greges,
l.3 et exorando percipiant, quod ibidem juste poposcerint Deo. Quia juxta cujusdam sapientis vocem, sicut considerandum est quid offeras et cui offeras, ita considerandum est ubi offeras,
l.4 quia locus veri sacrifitii non est extra catholicam ȩcclesiam; dicente etiam Domino: Hedificate michi domum ut ibi invocetur nomen meum, et iterum: Domus mea domus orationis
l.5 vocabitur. Cujus rei seriem quidam fideles Dei reminiscentes, hedificaverunt ȩcclesiam Deo, in comitatu Provintie, in valle que vulgo dicitur Tricis, quam juxta conditionem ȩcclesiarum
l.6 Domino dedicare deposcunt, in honorem sanctȩ Trinitatis. Quorum precibus domnus Raimbaldus, Arelatensis archiepiscopus, cum canonicis suis monitus, hanc studuit dedicare ȩcclesiam,
l.7 quam juxta decreta sanctorum patrum dotibus exornandam promonuit. Unde domnus Fulcho atque domnus Wilelmus et domnus Gosfredus, atque domnus Petrus, ut Christi sponsa
l.8 hanc dotantes ȩcclesiam, cum consensu fidelium hominum, videlicet Umberto, Pontio, Inguilranno, Bermundo, Wilelmo, Bermundo, Godafredo, Aldeberto, Ungu-
l.9-berto, Wilelmo, vel aliorum hominum qui in circuitu hujus ȩcclesie aliquam habent possessionem, donant ei in dotem terram de manso de Vuilelmo Budello, in loco
l.10 que dicitur Badises; domnus Fulcho, modiatas quattuor; domnus Vuilelmus, modiatas duas; domnus Gosfredus, modiatas suas
l.11 de manso que nominant Stavulo; domnus Petrus, modiatas duas;
l.12 Andreas et Gairaldus, semodiata una de terra erma.
l.13 Si autem homo aut femina dotaverint hanc ȩcclesiam de suis possessionibus, ita ut alodem faciant, si confessus fuerit episcopo vel sacerdoti peccata sua, sint illi dimissa ex parte Dei
l.14 et domni Raimbaldi archiepiscopi, atque domni Austingui archiepiscopi, et domno Wilelmo Tolonensis episcopi, et domni abbatis Petri sancti Victoris. Si vero homo aut femina ter in anno
l.15 ad vigilias venerit, aut tres dies hic laboraverit, in ipsa absolutione permaneat. Si quis autem deviaverit illos qui ad servicium hujus ȩcclesie venerint, aut e-
l.16-untes aut reddeuntes, sit excomunicatus vel maledictus, ex parte Dei omnipotentis et omnibus sanctis et supradictis episcopis, nisi ad emendationem venerint.
l.17 Facto hoc dotalicio ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi anno millesimo quinquagesimo sexto, jubente domno Fulchone, et domno Wilelmo, et fratres ejus.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 140-141, n° 122.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4185 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4185»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4185/. Date de mise à jour : 29/03/12.