Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 32 n° 148
Numéro4177
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1054(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche150 mm
Largeur en bas381 mm
AuteurBeraldus et Pierre son neveu
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et sancto Victori Massiliensis monasterii, et monachis ejusdem loci tam presentibus quamque futuris, videlicet medietatem unius mansi, quȩ Berte-
l.3-lai fuit nostri patris, et quam ipse habuit in Jugurnis, et nobis in hȩreditatem donavit, excepta sexta parte quȩ fuit data in sponsalicium
l.4 matri ejusdem Petri nepotis mei, quam licet ei in vita sua possidere, post mortem autem ejus ad nostrum donum transituram predictum. In Misone quoque
l.5 unam peciam de vinea donamus et unam mansionem quȩ fuit nostrum cellarium. In Falcone similiter alteram petiam de vinea.
l.6 Supradictam donationem fecimus, in terris cultis et incultis, in pratis et vineis, campis et garricis, supranominato sancto Victori et monachis
l.7 ejusdem, et presentibus et futuris, ut ipsi habeant et in ȩternum posside[ant], et hanc inde cartulam fieri jussimus, et manibus nostris firma-
l.8-vimus, et alios firmare rogavimus. Si quis autem hanc donationem annullare, vel minuere voluerit, aut inquietare presumpserit,
l.9 non valeat vendicare quod voluerit, sed cogatur unam auri libram solvere prenominatis monachis, insuper damnetur in inferno infe-
l.10-riore nisi digna satisfactione emendaverit.
l.11 Acta est autem anno ab incarnatione Domini millesimo LIIII, inditione VI. Feliciter.
l.12 Isoardus firmavit. Galdemarus Camelus fir[mavit]. Rothlandus fir[mavit]. Ricaus fir[mavit]. Constantius fir[mavit]. Rodulfus fir[mavit]. Vincentius fir[mavit].
l.13 Dalmatia fir[mavit]. Rodulfus Broca fir[mavit] et filii sui firmaverunt. Et nepotes sui Petrus et Rodulfus.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 35-36, n° 693.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4177 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4177»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4177/. Date de mise à jour : 29/03/12.