Lille, AD Nord, 1 H 34 n° 378
Numéro417
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographieà droite
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche380 mm
Largeur en haut265 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurAloldus, abbé de SAINT-VAAST d'ARRAS
BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dei abbas, et conventus ejusdem monasterii, omnibus divino cultui famulantibus gaudiis
l.3 aeternae pacis perfrui. Quantum in eis qui vincula dissolvunt karitatis profectus sanctae decres-
l.4-cit religionis, tantum in eis qui pacis fȩdera sectantur, ipsa sancta religio multiplicatur et crescit.
l.5 Quapropter omnium noverit devotio fidelium quod Siherus de Lohis terram quam in eadem
l.6 villa ab antecessoribus nostris manufirma tenuerat, et a nobis quamvis nolentibus tenebat,
l.7 nobis propter caritatis concordia reddiderit. Ea enim conditione ab abbate LEDUINO
l.8 terram predictam acceperat, ut et singulis annis ecclesia Berclaucensi XII denarios persolveret
l.9 et nullus ei alius heres quam ȩcclesia ad cujus pertinebat fiscum in hereditate succederet.
l.10 Sed quia idem Siherus ecclesiae Aquicinensi ubi deposito secularis militiae cingulo ad con-
l.11-versionem venerat, facultates suas et predia contulerat, petiit ut multiplicato censu iterum
l.12 eidem ȩcclesiae manu firmaremus. Nos vero ejus piae petitioni adquiescentes,
l.13 et utilitati ecclesiae nostrae providentes, communi consensu fratrum atque consilio, terram
l.14 sicut petierat manu firmavimus; ita tamen ut singulis annis ecclesia Aquicinensis ȩcclesiae
l.15 Berclaucensi dimidiam marcam argenti kalendis octobris persolvat. Ut ergo hoc inconvulsum omni
l.16 tempore permaneat, sigilli nostri adnotatione signavimus, et monachorum testimonio
l.17 confirmavimus, quorum nomina pro auctoritate subscripta sunt. [colonne1] Aloldus abbas. Arnulfus prior. Aymericus abbas. Ibertus decanus. Gerbodo cellerarius. Vualbertus abbas, et ceteri. Et Vuido. Teodericus, tunc prepositus Berclaucensis. Hato. Vuigerus. Puerorum vero : Anscherus, Herimarus, Albricus, Alefridus, Rotbertus vinitor, Ibertulus, Rogerulus, et ceteri. [colonne2] [sceau]. [colonne3] Hoc autem factum est anno ab incarnatione Domini MXCI, indictione XIIII, concurrente IIo, epacta XXVIII, Rotberte juvene in Flandriis imperante, cujus consensu actum est, Gerardo II episcopali sedi Cameraco presidente, Philippo vero regnum Francorum regente, regnante domino nostro Jhesu Christo, qui cum Patre et Spiritus Sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. AMEN. ABCDEFGHIKLMNOPQRSTVXYZ.
Notes
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 141.
GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 94-95, n° 6.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°417 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°417»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte417/. Date de mise à jour : 29/03/12.