Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 1 n° 4
Numéro4137
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date30/07/1097(fiabilité :texte)
LieuCavaillon(lat :apud Cabellicum)
DiocèseArles
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche675 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireAbbaye de MONTMAJOUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 PAROCHIA SITUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSITUENDIS IN PERPETUUM. Apostolicȩ sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum ecclesiarum statum satagere et earum maxime que eidem sedi specialius adherent quieti auxili-
l.3-ante Domino providere. Ea propter petitionibus tuis fili in Christo karissime GUILIELME abbas non [in]merito annuendum censuimus ut Montis Majoris monasterium cui Deo auctore presides ad predecessorum nostrorum GREGORII, LEONIS ac NICHO-
l.4-LAI exemplar privilegio sedis apostolicȩ muniremus. Per presentis igitur decreti paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecumque hoc die idem cenobium juste possidet sive in futurum concessione pontificum liberalitate
l.5 principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus castrum Biduini quod jurisditionis sanctȩ nostrȩ Romanȩ habetur ecclesiȩ secundum predecessorum
l.6 nostrorum institutum vobis vestrisque successor[ibu]s regendum possidendumque contradimus cum ecclesiis sanctȩ Mariȩ, sancti Antonii, sancti Petri de Monistrolio cum universis ejusdem castri pertinentis, ex qua videlicet posses-
l.7-sione libras juris per quinquentuum tr[..] ex ipso vero monasterii caput per singulos annos merguliensis monetȩ solidos quattuor Lateranensi palatio persolvetis. Confirmamus etiam vobis monasterium sancti Mar-
l.8-tini de Alamonte et villa que dicitur [Septem Furni] et in comitatu Bederense villam Tonneti et in comitatu Regensis castrum quod vocant Crisellum et monasterium Stubloni cum omnibus pertinen-
l.9-tiis eorum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere vel injuste datas suis usibus vendicare, minuere, vel teme-
l.10-rariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet
l.11 successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum
l.12 qui videlicet aut ab apostolicȩ sedis pontificis aut ab eo cui ipse permiserit ordinetur, crisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi
l.13 ab episcopo, in cujus diocesi estis, accipietis quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicȩ sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis a quo malueritis
l.14 catholico episcopo earundem consecrationum sacramenta suscipere. Missas sane publicas in eodem monasterio per episcopum celebrari, stationes fieri, aut ordinationes aliquas preter abbatis et fratrum
l.15 voluntatem institui prohibemus. Cum etiam facultas nulla sit sine romani pontificis aut legati ejus audientia sepefatum Majoris Montis monasterium excommunicationi vel interdictioni subicere. Sepul-
l.16-turam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Si quis ergo, in crastinum
l.17 archiepiscopus, aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginem sciens contra eam temere, venire,
l.18 temptaverit, secundo tertiove commonita sint non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacra-
l.19-tissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jus[ta] servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi
l.20 quatenus et hic fructum bonȩ action[is] percipiant, et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.21 [rota]. [benevalete].
l.22 Datum apud Cabellicum per manum Johannis sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis III kalendas augusti, indictione IIIIa, incarnationis dominicȩ anno MXCoVIIo, pontificatus autem domni URBANI secundi papȩ IXo.
l.23 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5664.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, p. 271.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4137 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4137»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4137/. Date de mise à jour : 29/03/12.